20:39 39 EPISTOLAE 3964.3968 40 ermo valde spinosus est ac perplexus. Si quid adhuc scribendum censeas, consilium tuum hac in parte expeto. De rebus Galliae nihil affertur: unde colligimus omnia sic esse turbata, ut inter spem et metum tam nostri quam hostes pendeant. Extra aulam animos colligunt fratres, nec hostium superbiae succumbunt, vel insultationibus franguntur. Vale, clarissime vir et mihi honorando frater, una cum symmystis omnibus, quos plurimum saluto. Idem faciunt collegae mei et amici. Dominus te incolumem nobis servet laboresque tuos semper benedicat. Genevae, 6. Iunii 1563. Ioannes Calvinus tuus. 3965. BEZA BLAURERO. A Sabaudo periculum imminet: maius etiam a Calvino fere exhausto. {Ex Arch. Turic. Plut. vL Vol. 163, olim Scrin. B. Epp. Tom 28, fol. 585 Adscripsit Blaurerus: Fragmentum descriptum ex ep. D* Theodori Bezae data ad me 8. Iumi, quam ego accepi 16. Iunii. . Nostris quoque cervicibus videtur maxima tempestas imminere, sive ditionem Sabaudo restituerint Bernenses, *) sive armis retinere constituerint. Verum utcunque sit, Domini sumus et ut coelum terrae misceatur atque adeo ut nobis etiam sit moriendum, viri et mortui sperabimus in eo qui est nostra fortitudo. Magis me movet quod Calvini nostri vires non tantum afflictas ut antea sed paene etiam postratas video.2) Sed ominari nolo quod mihi quavis morte longe esset acerbius. Tantum fortes pergamus donec ad metam sit perventum et assiduis precibus mutuo nos confirmemus. Nam certe vivit Deus noster et plenam iam victoriam nobis est consequuturus. 3965.1) N. 3956. 2) jy. 3962. 3963.