19:39 39 EPISTOLAE 3562.3564 40 torie vobiscum agere vellem, tacendum non fuisse in tanto vestro periculo. Si nihil fidei obtineo, aliquid tamen et Italicae quae apud nos est ecclesiae senioribus, et eximio Christi servo D. Petro Martyri tribuite.4) Quidquid statueritis ingenue fateor mihi non esse honorificum ita conferri cum Blandrata, ut a vobis factum est5) Valete fratres ex animo dilecti et colendi. Dominus vos spiritu suo gubernet, virtute invicta sustineat, donisque omnibus locupletet. Genevae, 9. Octobris 1561. 3563. CALVINUS DE BLANDRATA. Elogium in usum Polonorum conscriptum, et appendicis loco praecedenti epistolae subiunctum. (Etiam in Codice Turicensi et in omnibus editionibus sequitur eandem, sed peculiari titulo praemisso.) Compendium eorum quae hic egit Blandrata. Georgius Blandrata medicus vixit apud nos1) quiete et placide ad tempus, et christianae docilitatis signa dedit. An opinione deceptus fuerit, quia non reperit quod sperabat, nescimus. Exceptus enim fuit pro nostra simplicitate tanquam unus ex aliorum numero. Coepit deinde per ambages in quaestionem trahere fidei nostrae articulum de Christi deitate, et sua somnia sparsit clanculum apud imperitos. Sed quo impunitatem sibi acquireret, suas quaestiones deposuit apud pastorem Italicum Maximilianum, ex celebri Comitum familia natum (Martinengues vocant Itali) qui etsi acuto erat ac perspicaci ingenio, oderat tamen frivolas speculationes. Itaque quamvis Blandrata sedulo officia medici obtruderet in curanda illius valetudine et uxoris, hominis tamen importunitate offensus eum repudiabat. Quod clarius sub mortem suam patefecit. 2) Eodem ipse tempore suis quaestionibus fatigabat Calvinum: eoque :magis, quod quum subinde fingeret se placatum esse, et acquiesceret responsis, postridie redibat quasi novus, nec desinebat 4) N. 2916. 3042. Schmidt, Verm. 230. Heberle p. 166. 5) Hoc comma abest ab edd. 3563.1) A. 1557 et 1558. Vide Cdlladon p. 80, Beza ed. Nickel C. 20. Eiusdem Ep. m. Aug. 1567 scripta in Tract, theol III. 295. * 2) Obiit m. Aug. 1557 (N. 2690. 2694).