16:39 39 EPISTOLAE 2393.2395 40 2393. BEZA FARELLO. Denuo loquitur de ministro Lutetiam mittendo, quo Enardum tandem abire paratum esse magnopere gaudet, cui utilia transmitti iubet consilia. (Ex autographo Neocomensi. Edidit Baum I. 454.) Eximio Christi servo Gulielmo Farello patri mihi observandissimo et Neocomensis ecclesiae fidelissimo pastori. Neocomi. S. Vere benedictus pater noster coelestis, vere benignus in nos et liberalis Iesus ille Christus, vita et salus fuerunt, qui nos miseros et omnium hominum indignissimos, non modo dignatus est sui cognitione, sed etiam vult habere pro instrumentis quibus utatur ad refringendas Satanae et inferorum portas, ut aliis quoque aditus ad coeleste regnum patefiat. Sed o nos et segnes et pigros atque adeo perfidiosos! Certe pudet me nostri. Hic ubi tam diu, tam multi, tam liberaliter et tam quiete in schola Domini habiti tractati educati sumus, toto paene trimestri non reperiri potuisse qui ad tam copiosam messem metendam, non dico se offerret, sed etiam rogatus prodiret! Genevae quoque tentata sunt omnia, sed ut nonnulli parati fuerint tamen Dominus aliquam moram iniecit.l) Nuper etiam istic vidisti quomodo consilia nostra fuerint impedita. Quin Satan hic partes suas interposuerit non dubito, ut est versutus ille hostis longe diligentissimus in consiliis fidelium impediendis. Nunc quoque non dubito quin idem ille Satan bonos illos et strenuos milites suos Caes. et Uen. ad inducias coegerit, ut ruenti suo regno prospiciat, et potissimum, si fieri potest, Parisiensis ecclesiae fundamenta evertat. Sed vivit Dominus qui habitat in coelis, qui utinam longiorem nostram moram nobis ignoscat et bonos nostros fratres confirmet, qui in ipsis leonis faucibus habitantes multo praeclarius facinus audent quam nos, qui hic sub umbra sine sudore et sanguine quasi imaginariam militiam obimus. Confirmet quoque Dominus et spiritu suo regat optimum nostrum fratrem Enardum,2) cuius alacritatem spero ut idem adiuvet qui suppeditavit. Nostro certe Vireto, et aliis paucis qui hic sumus istius consilii participes, mirifice grata fuit ipsius promptitudo de qua ad nos scripsisti,s) neque dubitamus quin hunc potissimum Dominus ad hoc opus insigne 2393.1) Plura nescimus. 2) N. 2391. 3) vel de eadem epistola loquitur quanquam ad Calvinum scripta^ vel de alia deperdita.