13:39 39 EPISTOLAE 1068.1071 40 serturum aliquando suae ecclesiae. Vale fortis in Domino. Basileae, 28. August, anno 1548. Os. Myconius. 1069. CALVINUS VIRETO. Persequitur negotium de pecunia ponenda quod pluribus in praecedentibus tractatum fuerat (Ex autographo Cod. Genev. 106, fol 227, praeter quod adeas sis Cod. l l l , fol. 17, Cod. l l l , fol. 192 v., Epp. Bern. VII. p. 922 et Simleri Vol. 68.) Fidelissimo Christi Domini nostri servo Petro Vireto Lausannensis ecclesiae pastori fratri et amico integerrimo. , S. De pecunia *) tibi respondere nequeo sine Alisii obiurgatione. Quid enim nobis quaestionem de re movet, quam esse definitam mihi retulit? Vir est moderatus et prudens qui me sui consilii certiorem fecit, nec dubito quin sibi constet. Istic, ut iam mihi scripsisti, non satis inter vos convenit, publicene an privatim debeat summa collocari. Is tamen, cuius res est, nullam hac de re consultationem habebat. Rogo te, hoc scriptum mea manu Alysio nostro ostendas. Si alia habet mandata quam quae mihi exposuit, seorsum ea peragat. Si cupit certum aliquid de senatus voluntate habere, priusquam discedat, nemo potest melius asserere quid futurum sit a parte altera quam ipse. Porro incivile est tibi instare ut te apud senatum interponas. Ubi autem responsum fuerit quod volumus, triduo post appareat esse fumum. Et certe Alysius male videtur eius honori consulere a quo mandata accepit, nisi forte merito eius constantiae diffidat. Sed ipse viderit. Ego in sententia maneo, non esse a mutatione consilii periculum. Alienius et Samprivatus Lunae hinc ad vos. Guillelmus mox subsequetur. Tunc plura. Vale, frater et amice integerrime. Dominus Iesus te semper regat spiritu suo et servet incolumem. Saluta uxorem tuam diligenter et fratres. Uxor mea suo more aegre se trahit. Fratres omnes nostri te salutant. Nam apud me prandebant quum mihi tuae sunt redditae. Genevae 3. Calend. Septembr. 1548. Ioannes Calvinus tuus. 1069. 1) Vide omnino N. 1068. 1064.