11:39 EPISTOLAE 218.219 linguam nec germanicam tenet, visum est illis gallice scriptam mittere. Mitto autem ea lege ne palam abs te evulgetur. Duo tantum exemplaria praeter hoc quod accipies descripta sunt, quorum alterum ad Caesarem perferetur, alterum D. Ulrichus Solodurum tulit ut per legati manus ad Eegem perveniat. Velim igitur ut cum paucis communices: describi vero ne ullo modo sinas, te summopere obtestor. Hic porro omnium animus est: si lacessantur, statim obviam eundum esse, nec exspectarent nisi conscientia sua impedirentur. Nemo enim est qui non sit paratissimus ad omnia pericula subeunda potius quam ut via Christo praecludatur: tantum abest ut ferre velint quidquam ei adimi. Senatus hic misso legato repudiavit iudicium camerae. Si pergant cum suis illis inanibus terriculamentis, magnos motus excitabunt. Adhuc pendent controversiae inter Caesarem et Begem. 7) Ea est causa quae Caesarem moratur ne protinus in nos impressionem faciat. Papistae sane strenue moliuntur, eum aliis omnibus negotiis explicare, quo se ad nos impetendos accingat. Praecipue autem JBrunsvicensis, qui Gueldrum nuper ad eum perduxit, quo de illo ducatu paciscantur. Nostros autem adeo virium suarum non poenitet, ut minime istis machinamentis terreantur. Tres electores medii erunt, Palatinus, Coloniensis, Trevirensis^ ac potius se nobis adiungent quam passuri sint nos opprimi. Duos habemus ex professo nostros. Federicus optabat per nostros aliquid a Dano obtinere: non potuit, quod aequum esse Landgravius quoque iudicabat. Sic cogitur fovere Caesaris amicitiam. Vides quanti sit Christus ubi animum hominis mundus hic occupavit. In Anglia nunc comitia habentur. Nunciatur nobis piorum omnium animos optima spe erectos esse. Si Dominus Begi nunc adspiret stabilietur illic evangelium. Donec aliquam inclinationem audierimus, frustra agitaremus de Caleto. Res meae8) eodem loco sunt quo prius. Nuncius noster hic ante septem dies adfuturus est nisi fefellerit. Ergo Iacobum retinui ut si quid erit possit in tempore tibi nunciare. Quanquam, ut iam apud se statuerat, non diu morabor eius profectionem. Paulo enim post festum pentecostes eum dimittam. Ipse triduo ante viam corripere in animo habebat. Quod de literis Vireti rogas, non aliud possum tibi respondere quam Capitoni semper videri, et Viretum et vos omnes morosius quam par sit vel certe scrupulosius hanc causam persequi. Quando illud semper polliciti sunt, se non commissuros ut aditum istuc illi patefaciant: quin potius impedimenta omma obiecturos quibus viam praecludant. Minimo tamen offensus fuit : si tamen 7) de ducatu Mediolanensi, 8) matrimoniales.