9:389 389 VALENTINI GENTILIS. 390 [pag. 47] Ea in conventu !) proposita fuit ut liberum singulis esset in medium contra proferre, si quid reprehensione dignum censerent. Itaque protervi homines2) impune tribus circiter horis linguas suas blaterando exercuerunt: inter quos princeps fuit Ioannes quidam Paulus Alciatus, homo non stolidi tantum ac vesani ingenii, sed plane phreneticus ad rabiem usque. Tantum illis licentiae fuit concessum, ne postea obstreperent, sibi ius loquendi fuisse ademptum. Sedata omni contentione, nulli fuit vel controversia vel mora quin omnes subscriberent, sex duntaxat exceptis, quorum unus erat Valentinus: qui tamen vocati, manu sua testati sunt consensum. Hoc modo qui ecclesiae tranquillitati studebant, putarunt obviam itum fuisse malo, ne longius serperet. Ecce paulo post Valentinus, spreto iureiurando, suos susurros in obscuris angulis spargere, et tentare simplices ac imperitos, an quos irretire suis insidiis posset. Re perspecta Senatus cognitionem suscepit: ac statim multorum testimoniis periurii convictus, quia tergiversando locus non erat, causari coepit conscientiae stimulis se fuisse impulsum. Auditus est in splendido gravium et doctorum hominum coetu. Quum eius obiecta refelleremus, uno effugio usus est, se disputandi artificium non tenere. Ita rationibus eum urgere ac premere nihil profuit. Postea [pag. 48] farraginem, quam diu meditatus fuerat, scriptam obtulit Senatui: cuius exemplar subiecimus. CONFESSIO VALENTINI GENTILIS ILLUSTRISSIMIS DOMINIS GENEBENSIBUS OBLATA. Fateor unicum illum Deum Israel, quem sacrae literae nobis proponunt, solum verum Deum, et quem ventosi sophistae negant habere filium, esse patrem Domini nostri Iesu Christi: ipsumque Iesum Christum quem ille misit, quatenus est verbum, esse verum ac naturalem filium illius unici Dei patris omnipotentis. Haec est summa sententiae meae in articulo de aeterna generatione filii Dei: et doctrinae Genebensis ecclesiae penitus subscribo. ALTERA CONFESSIO EIUSDEM, IUSSU ILLUSTRIUM DOMINORUM EXARATA. Equidem censeo primam personam patris in unica essentia esse sophisticam, atque ideo hoc sensu a mysterio trinitatis penitus expungendam. Nam si pater 1) des Italiens. 2) certains orgueilleux et outrecuidez.