6:389
DE
LIBERO
ARBITRIO.
qui
disputat,
contra
se
ostium
claudit
misericordiae
Dei.
At
Solomon
non
praecipit,
sed
affirmat
hominis
esse
facultatem
praeparandi
cordis
(Prov.
16,
1).
Et
hic
habes
expositionem
Pighio
dignam.
Temerariam
hominum
confidentiam
Solomon
illic
deridet,
qui
nihil
non
agitant
consilii,
nihil
non
moliri
audent
sine
Deo:
quum
tamen
ne
verbum
quidem
emittere,
quod
multo
minus
est,
nisi
per
ipsum
queant.
Hominis,
inquit,
est
cor
praeparare,
et
Domini
est
gubernare
linguam.
Quis
non
videat,
ironicam
esse
humanae
arrogantiae
descriptionem,
quae
summa
omnia
sibi
usurpat,
quum
ne
minimum
quidem
in
potestate
habeat?
Pighius
autem
ex
eo
praeveniri
ab
homine
Dei
gratiam
colligit.
Iam
quas
fingit
praeparationes
Deo
gratas
esse,
ex
Davide
probat:
Desiderium
enim
pauperum
audivit
Deus;
praeparationem
cordis
eorum
audivit
auris
tua
(Psal.
10,
17).
Utinam
vero,
quando
ad
vertendum
non
est
idoneus,
bonum
interpretem
sequi
maluisset,
quam
ad
inscitiam
hoc
quoque
mali
addere,
ut
errori
pertinaciter
adhaereret.
Ad
verbum
sic
habet
David:
Desiderium
pauperum
audivit
Deus;
praeparabis
cor
eorum;
audiet
auris
tua.
Pighius,
vestigiis
interpretis
[pag.
218]
non
boni
nec
fidi
insistens,
ad
praeparationem
torquet,
qua
homines
certent
cum
Dei
gratia.
Vides
quam
apposita
sit
ad
rem
probatio.
Et
tamen
non
minore
truculentia
stuppas
istas
proiicit,
quam
si
fulmina
de
coelo
vibraret.
Subiicit,
causam
hanc
adduci,
cur
spoliatus
regno
fuerit
Roboam,
quod
non
direxit
cor
suum
ut
obediret
Domino
(2
Chron.
12,
14).
Si
praeparare,
inquit,
cor,
ad
quaerendum
Deum,
nihilo
magis
potest
homo,
quam
digito
coelum
tangere,
quid
hoc
specialiter
de
Roboam
scriptura
commemorat,
velut
causam
reprobi
sensus,
quod
aeque
et
piorum
et
impiorum
est
omnium?
Atque
hunc
nodum,
quidquid
comminiscar,
insolubilem
esse
nihil
dubitat.
Respondeo,
non
dici
causam
reiectionis,
quod
per
se
non
habuerit
flexibile
cor,
quod
sine
spiritus
directione
ad
serviendum
Deo
proprio
naturae
motu
inclinaret,
quod
nos
omnium
pariter
hominum
commune
esse
tradimus,
sed
quod
re
ipsa
non
direxerit
ad
Deum
cor:
quod
impiis
proprium
est,
ac
peculiare.
Hoc
vitium
usitatum
est
Pighio,
dum
res
diversissimas
non
distinguit,
nihil
non
postea
miscere
et
confundere.
Cordis
duritia
et
pravitas,
qua
fit,
ut
ad
malum
propendeamus,
ad
bonum
simus
impotentes,
universalis
est
generis
humani
morbus,
donec
spiritu
suo
remedium
adhibuerit
Dominus.
Ubi
autem
cor
in
uno
carneum
formavit,
in
altero
lapideum,
sicut
a
natura
erat,
reliquit:
iam
multum
inter
eos
est
discriminis.
Ille
cor
flexile
habet
ad
Dei
obedientiam,
imo
Dei
legem
habet
inscriptam
in
corde,
ut
eius
iustitiae,
toto
voluntatis
affectu,
|