52:389 389 CAPUT IV. 390 6. Ego enim iam immolor. Reddit causam tam seriae obtestationis qua usus est : ac si diceret : Ego quamdiu vixi, manum tibi porrexi : tibi meae assiduae exhortationes non defuerunt : tibi mea consilia fuerunt magno adiumento, et exemplum etiam magnae confirmationi : iam tempus est ut tibi ipse magister sis atque hortator* natareque incipias sine cortice: cave ne quid morte mea in te mutatum animadvertatur. Caeterum notandae sunt loquutiones quibus mortem suam designat. Nomine resolutionis significat nos moriendo non prorsus interire, quia tantum anima a corpore solvitur. Unde colligimus, mortem nihil esse quam animae a corpore migrationem. Quae definitio testimonium continet de animae immortalitate. Immolatio peculiariter Pauli morti congruebat, quam obibat pro asserenda Christi veritate. Nam quamvis pii omnes tam vivendo obedienter, quam moriendo, hostiae siot Deo acceptae : praestantiore tamen modo immolantur martyres, sanguinem fundendo pro Christi nomine. Adde quod verbum arcevSeaom, quod Paulus hic usurpat, non quamvis immolationem significat, sed quae fit in foederibus sanciendis. Ergo idem hoc loco significat, quod clarius exprimit ad Philipp, capite 2, 17, quum dicit, Quin etiam si immolor super sacrificio fidei vestrae, gaudeo. Nam illic intelligit fidem Philippensium non aliter morte sua sancitum iri, quam caesis victimis foedera olim sanciebantur. Non quod in martyrum constantia proprie fundata sit fidei nostrae certitudo: sed quia non parum ad confirmationem nostram valet. Praeclaro itaque elogio mortem suam hic ornavit Paulus, quum vocavit doctrinae suae sanctionem, ut inde pii magis animarentur ad perseverandum, quam labascerent, ut saepe fieri solet. Tempus resolutionis. Haec quoque loquutio notanda est: quia eleganter nimium mortis horrorem elevat, vim naturamque eius indicendo. Qui fit enim ut tantopere consternentur homines ad quamvis mortis mentionem, nisi quia in morte cogitant interitum? Contra Paulus, resolutionem vocans, negat hominem interire: sed animam tantum a corpore suo solvi docet. Atque huc facit quod secure pronuntiat tempus instare: quod facere non posset sine mortis contemptu. Quam quam enim hic naturalis est affectus, qui exui in totum nunquam potest, ut mortem refugiat homo atque horreat: fide tamen vincendus est metus ille, ne impediat quominus obedienter hinc migremus quoties nos Deus vocaverit. 7. Bonum certamen. Quia vulgo solet ex eventu fieri iudicium, poterat damnari Pauli certamen, quum minus prosper esset exitus. Ideo iactat praeclarum esse, qualecunque videatur mundo. Quae praedicatio eximiae fidei testimonium est. Neque enim tantum miser habebatur Paulus omnium opinione,