20:389 389 SUPPLEMENTUM. 390 sed ita occupatus eram ut vix haec potuerim. Ex JRollando intelliges quid nos agamus, quo in loco nunc sit Bigotius.*) Nos in hac civitate a concionatoribus nullam consolationem habemus, quum multis ante annis evangelii praedicatio maximopere floruerit. Dominus nos consoletur, misso verbo veritatis cultuque pietatis plane restituto. Nunc in tanta confusione rerum omnium quid possumus aliud quam gemere, et vicem nostram ac ecclesiae deplorare. Horum maiorum tantorum nullum finem ego video. Itaque gratissimum mihi feceris si hanc nostram molestiam tuis optimis consiliis solatiisque levaveris idque ut facias te rogo. Vale in Domino, frater carissime. Nemausi xx. Mar. subito. Tuus Ap. Claud. 4151* BADUELLUS CALVINO. Vinalem quendam Calvino commendaverat qui iam tali laude indignus fuisse videtur. Interea alium Gaperonium commendat. (Ex autographo Cod. Gene v. 115, fol. 4.) Doctissimo viro atque optimo homini D. Carolo Phasello. De Vinali quem tibi hyeme superiore commendavi ea mihi narrata fuerunt quae mihi tantam et admirationem et molestiam attulerunt quantam et illa superior commendatio, et nunc, si illa vera sunt, iudicii mei commutatio afferre debuit. Quanquam non plane sciebam an haec ita se haberent, sunt tamen mihi maximopere molesta. Itaque mihi gratissimum erit si per eum qui mihi narravit quid sit ad me scripseris. Haec causa fuit quod et iste qui meas tibi iam reddidit, quum istuc ad vos vellet proficisci, cum pudore ac metu iter susciperet, et ego eum tibi aliqua cum sollicitudine commendarem: non quod aut ipse nullum ad vos huiusmodi conscientiam afferat, aut ego de eius moribus ac vita eam opinionem habeam quae cum dubitatione sit coniuncta, sed tamen nos movent 4150.1) Teste Gaufresio (Bull XXIV. p. 20. 194) Bigotius ob causam non satis honestam Nemausum relinquere coactus Lutetiam se contulerat, sed a. 1547 Tolosam redierat Hinc vir doctus epistolam ad a. 1548 refert