9:388 Itaque damnamus ac detestamur eorum errorem qui dicunt patrem simpliciter suae essentiae respectu, et quatenus (ut ipsi loquuntur) solus est ac verus Deus, filium suum genuisse, perinde ac si divina maiestas, gloria1) et essentia, denique vera illa deitas esset solius patris propria, aut Iesus Christus et spiritus sanctus essent dii ab Ulo procedentes, ac proinde divisa esset ac separata divinae essentiae unitas. Caeterum quum unum duntaxat Deum profitemur, agnoscimus quidquid eius deitati, gloriae et essentiae attribuitur, tam convenire2) filio quam spiritui sancto, quum simpliciter agitur de Deo, absque mutua inter se personarum comparatione. Sin autem personae inter se comparentur, observandae sunt singularum proprietates, quibus ita distinguantur ut filius non sit pater nec spiritus sanctus sit filius. Quod attinet ad personam Domini nostri Iesu Christi, praeterquam quod ab omni aeternitate genitus est a Deo patre, et est persona ab eo distincta, credimus 3) eum in humana quoque natura, quam nostrae salutis causa induit, verum ac naturalem esse Dei filium, quoniam videlicet duas naturas ita in unum coniunxit ut sit unicus mediator, Deus manifestatus in carne, servatis [pag. 46] tamen utriusque naturae proprietatibus. Porro ita hanc confessionem 4) edimus, ut sancte testemur ac polliceamur, per eam fidem qua Deo sumus obstricti0), nos hanc doctrinam observaturos6) et in ea ita perseveraturos, ut nunquam directe vel oblique, consulto quidem ac malitiose Uli repugnemus, ad fovendam ullam dissidii7) speciem, quo possit ab ista concordia discedi. Denique, ut omnibus discordiis in posterum occurratur, profitemur nos vivere acmori decrevisse secundum huius ecclesiae doctrinam, et contrariis omnibus sectis restituros. Haec omnia comprobamus, recipimus ac confirmamus,11) ea conditione ut qui secus faxit12) pro periuro ac perfido habeatur. Ioh. Sylvester Telius supra scriptam confessionem approbo et quidquid ei repugnat detestor. Fr. Porcellinus recipio et approbo quidquid suprascripta confessio complectitur. Ioh. Valentinus Gentilis Consentinus accipio ut supra. Hippolytus Pelerinus Carignanus accipio ut supra. Ioh. Nicolaus Gallus1") accipio ut supra. 2) convient tant au Pere qu'au fils et au sainct Esprit. 4) declaration et confession. 5) que nous devons a Dieu et luy sommes obligez- 7) dissension ou different. 8) selon la doctrine. 10) a toutes sectes contraires. ll) Add. et ratifions. 13) Add. de Sardigne.