20:388 nobis ab eo praescripta est. Amplector vos etiam absentes, suaviterque aliquando in vestrae ecclesiae sinu acquiesco, Iubenti spiritu fruens iis precibus quas ad Deum patrem per Christum pie et caste adhibetis. Itaque maximopere per Christum etiam atque etiam te rogo ut in hoc officii genere, in quo est iusta et necessaria pro fratris salute sollicitudo ac commendatio, singularem tuam humanitatem et caritatem nobis praestes. Gratia Domini sit tecum ac cum tuis omnibus. *) Tuus App. Claudius. 4150. BADUELLUS CALVINO. Commendat Hollandum quendam. (Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 16.) Optimo viro atque doctissimo homini Carolo Phasello. Lutetiae. Conservabo consuetudinem meam, ut tibi eos commendem, qui nec mea commendatione nec approbatione tua opeque indigni esse videbuntur. Bollandus iste qui tibi meas reddidit, multis viris bonis ac piis, qui istic apud vos agunt, notus et probatus fuit, multique sunt in hac regione qui ei insigni pietatis et caritatis testimonium dare possint, sed quoniam ea necessitudo, quae mihi tecum intercedit, plerisque nota est, eaque opinio quam tu de me habes, propterea ad me confugit et a me contendit, ut quum istuc ad vos proficisceretur sibi aliquod meae opinionis testimonium darem, quo maiore cum fide et benevolentia vestra vobiscum isto in loco vivere possit. Itaque libenter hanc testificationem ei dedi, qua accipies in vestram communionem hominem probum, modestum vestroque studio ac benevolentia dignum. Una in re paulo minus fuit consideratus, quod matrimonium coiit cum ea muliere quam propter turpitudinem atque infidelitatem relinquere coactus est ad vosque istuc confugere, sed hoc peccatum est imprudentiae non malitiae aut nequitiae. Quare non minus carus vobis erit. De nostris rebus volebam plura scribere, 4149. 1) Literae nihil omnino continent ex quo certum ei locum vindices. Patet tamen Nemausi scriptas esse ergo ante a. 1550. Gaufresius nobis ew coniectura a. 1547 indicavit.