6:387
.RESPONSIO
CONTRA
PIGHIUM
Sodoma
iactae
fuissent
istae
virtutes,
quas
vidisti,
in
cilicio
et
cinere
poenitentiam
egissent
(Matth.
11,
21.
23).
Nam
si
absoluta,
inquit,
efficacique
voluntate
noluit
dare
Deus
poenitentiam
Sodomae,
Tyro
et
Sidoni,
an
daturus
erat,
si
illic
edidisset
sua
miracula?
Et
cur
potius
ob
miracula
illis
gratiam
resipiscendi
dedisset,
quam
civitati
suae,
ubi
eadem
miracula
designabat?
Respondeo,
minime
in
his
verbis
Christum
respicere,
vel
unde
emanet
poenitentia,
vel
cur
his
potius,
quam
illis,
arcano
Dei
consilio
detur:
sed
simpliciter
ab
effectis
sumere
hanc
comparationem,
quod
reliquae
illae
quas
nominabat,
urbes,
quibus
doctrina
et
miracula
defuissent,
plus
habiturae
essent
excusationis
coram
Deo,
quam
Capernaum,
quod
deliberata
nequitia,
et
impia
[pag.
215]
scelerataque
rebellione
obduratum,
tot
ac
tam
praeclaris
et
doctrinae
et
signorum
monitionibus
nihil
flecteretur.
Quasi
diceret:
nullam
hactenus
fuisse
gentem
tam
durae
aut
indomitae
cervicis,
tam
ferrei
cordis
aut
obstinati,
quae
non
commoveretur
signis
illis,
quae
apud
Capernaitas
contemptui
ludibrioque
habebantur.
Quod
si
affirmationem
illam
pertinacius
urgeat
Pighius,
iam
pridem
egissent
poenitentiam:
respondeat
iam
mihi,
curnam
urbes
illas
non
dignatus
fuerit
idoneis
modis
hortari
ad
poenitentiam,
quas
sciebat
suae
exhortationi
non
defuturas?
Si
quid
sentit,
sentire,
opinor,
debet,
suis
ipsius
tricis
teneri
se
nunc
implicitum.
Sed
valeant
ineptae
illae
cavillationes
:
quum
evidenter
constet
non
aliud
voluisse
Christum
tali
loquendi
genere,
quam
si
quis
hodie
sic
loquatur:
neminem
esse
Turcam
tam
durum
rebellemque
Deo,
aut
tam
a
pietate
aversum,
qui
non
iam
olim
fractus
fuisset,
si
ea
legisset,
audisset,
vidisset,
quibus
tamen
non
potuit
corrigi
Pighius.
Post
haec,
ut
nostrae
facultatis
esse
probet,
tam
praeparare
corda
nostra
Deo
quam
ei
ad
bonum
nos
provocanti
acquiescere,
longum
ex
integro
praeceptorum
catalogum
retexit.
Nihil
certe
dubium
est,
centies
nos
victos
esse,
si
Dei
praeceptis
vires
hominum
metiri
libeat.
At
istud,
inquit,
delirare
est,
ad
ea
hortari
homines,
quibus
praestandis
pares
non
sint.
Verum
ab
hac
contumelia
se
tuetur
Deus,
qui
optimam
sibi
esse
iubendi
causam
declarat,
etiam
si
penes
hominem
non
sit
implendi
facultas.
Quanquam
operae
pretium
est,
ex
iis,
quae
adducit,
quaedam
nominatim
referre
et
expendere.
Apud
Ieremiam,
inquit,
docemur,
qualiter
se
efficaciter
praeparare
ad
Dei
gratiam
homines
possint,
dum
sic
dicit:
Scrutemur
vias
nostras
et
revertamur
ad
Dominum;
levemus
corda
nostra
cum
manibus
in
coelum,
dicentes:
Nos
impie
egimus,
etc.
(Lament.
3,
40).
Odisse,
inquit
Pighius,
ac
detestari
veterem
vitam,
contritoque
corde
ad
Dominum
[pag.
216]
confugere,
poenitere
ex
corde,
et
vera
fide
petere
misericordiam,
haec
|