55:387 387 EPIST. IACOBI 388 quantumvis largum nos fatigare pudet saepius petendo. Iacobus autem nihil in Deo simile esse admonet: quoniam priora beneficia sine fine ac modo novis subinde cumulare paratus sit. 6. Postulet autem in fide. Primum hic docet quae legitima sit orandi ratio. Nam sicuti orare, nisi praeeunte verbo, non possumus: ita antequam oremus, credere nos oportet. Precando enim testamur gratiam, quam Deus promisit, nos ab eo sperare. Ita quisquis fidem non habet promissionibus, simulate orat. Hinc quoque discimus quae sit vera fides: nam simul ac praecepit Iacobus cum fide petere, addit explicationem, nihil haesitando. Ergo fides est quae Dei promissionibus freta, nos impetrandi quod petimus, certos reddit: unde sequitur, cum fiducia et certitudine divini in nos amoris esse coniunctam. Verbum Scaxpivsafrac, quo utitur, proprie in utramque partem, disceptantium more, inquirere significat. Yult ergo sic nobis persuasum esse quod semel Deus promisit, ut in dubitationem non vocemus, exaudiendi simus necne. Qui haesitat Eleganter hac similitudine exprimit qualiter Deus eorum infidelitatem puniat, qui de promissis suis dubitant. Sua enim ipsi inquietudine intus se ipsos excruciant: quoniam nulla usquam est animis nostris tranquillitas, nisi dum recumbunt in Dei veritatem. Tandem concludit indignos esse tales qui a Deo quidquam impetrent. Insignis est hic locus ad refellendum impium illud dogma quod in toto papatu pro oraculo habetur: nempe dubitanter et incerta successus opinione esse orandum. Quare principium hoc teneamus, non aliter exaudiri preces nostras a Domino, nisi quum adest impetrandi fiducia. Fieri quidem non potest in hac carnis infirmitate quin variis tentationibus agitemur, quae sunt veluti machinae ad labefactandam nostram fiduciam: ita nemo reperietur qui non sensu carnis suae vacillet ac trepidet: sed oportet eiusmodi tentationes fide tandem superari. Quemadmodum arbor, quae firmas radices iecit, petitur quidem venti impulsu, sed non revellitur: quin potius suo loco stabilis manet. 8. Vir duplici animo. Potest haec sententia seorsum legi, ut generaliter de hypocritis loquatur: mihi tamen magis videtur superioris doctrinae esse clausula: atque ita erit tacita antithesis inter Dei simplicitatem, cuius meminit prius, et duplicem hominis animum. Sicuti enim exporrecta manu nobis Deus largitur: ita vicissim sinum cordis nostri expansum esse decet. Incredulos ergo, qui fiuxuosos recessus habent, dicit esse i n s t a b i l e s , quia nunquam unum et idem constitutum habent: sed nunc turgent carnis confidentia, nunc desperatione in profundum merguntur. 9. Porro glorietur frater humilis in sublimitate