52:387 387 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM II 388 Satanae conatus. Quod si quando alias agendum fuit, nunc in tanta hominum ingratitudine plus quam necesse est. Nam qui initio avide evangelium arripiunt, et nescio quid non vulgaris zeli ostentant, paulo post concipiunt fastidium: ex quo tandem et nausea sequitur. Alii statim ab initio vel furiose reiiciunt, vel, contemptim aurem accommodantes, ludibrio habent. Alii non sustinentes iugum sibi imponi, calcitrant, et odio sanctae disciplinae a Christo prorsus alienantur: quin etiam ex amicis fiunt professi hostes. Adversus tantam ingratitudinem nihilominus luctandum est: imo maiore nervorum contentione est enitendum, quam si sponte omnes amplecterentur oblatum Christum: tantum abest ut debeamus fracti cedere. Deinde admoniti de tali verbi Dei contemptu adeoque reiectione, non debemus consternari quasi ad novum spectaculum, quum re ipsa impletur quod hic futurum spiritus pronuntiat. Et sane quum natura propensi simus ad vanitatem, nihil novum accidit nec insolitum, si fabulis nos libentius damus quam veritati. Huc accedit quod simplex et humilis in speciem evangelii doctrina nostrae partim superbiae, partim curiositati minime satisfacit. Iam vero quam pauci spirituali gustu praediti sunt, ut illis sapiat vitae novitas, et quidquid ad eam pertinet? Quamquam Paulus de maiore quadam unius saeculi impietate vaticinatur, quae nondum eruperat: cui iubet Timotheum mature occurrere. Coacervabunt sibi doctores. Notandum est coacervandi verbum, quo significat tantam fore insaniam nt paucis impostoribus minime contenti sint futuri, sed appetituri ingentem turbam. Nam ut est inexplebilis rerum vanarum et noxiarum cupiditas: ita sibi hinc inde sine ullo fine accersit mundus quaecunque excogitare et fingere potest media, quibus se ipsum perdat. Et diabolus semper ad manum habet satis magnam talium doctorum copiam, quales a mundo expetuntur. Semper enim fertilis impiorum hominum fuit seges, ut hodie est. Proinde nunquam Satanae desunt ministri ad fallendum: sicuti nunquam deest fallendi materia. Nam hoc meretur tanta pravitas, quae perpetuo fere regnat inter homines, ut Deum cum salutari sua doctrina vel repudient, vel despiciant: mendacium libentius amplexentur. Itaque quod subinde emergunt falsi doctores, atque etiam interdum quaedam veluti examina scaturiunt, id iustae Dei ultioni feramus acceptum. Digni enim sumus qui vel obruamur eiusmodi colluvie, quando nullum apud nos locum invenit Dei veritas: aut si iam obtinuerit, statim possessione pellitur. Fabulosis autem dogmatibus ita sumus dediti ut nulla impostorum multitudo nobis sit nimia. Ita in papatu quanta est monachorum colluvies? Si alendus esset pius unus pastor pro decem monachis et totidem sacrificis, statim orirentur queri-