25:387 387 CREDITUS AD HISTORIAM. 388 geniti iovis eius decor erit ei> et cornua unicornis cornua eius: ipsis populos cornupetet simul usque ad fines terrae. Atque haec sunt decem millia Ephraim, et ista millia Manasse. 8. Ad Levi vero dixit Haec moderatio, vel correctio asperioris sententiae Iacob, non modo in gratiam tribus leviticae posita fait, sed magis totius populi. Dixerat Iacob: Simeon et Levi arma iniquitatis in habitationibus eorum, in concilium eorum non veniat anima mea, nec in coetum eorum lingua mea. Certe concidere poterant animis posteri, saltem in nullo pretio habiti fuissent, quos tantopere detestatus fuerat patriarcha, et autor generis. Atqui tribum illam sibi postea consecravit Deus, ut inde sanctitas deflueret ad alias tribus: quod fieri non poterat nisi deleto superiore probro. Porro si quis rixator obtrectet huic benedictioni, ac si nimius in favorem suae tribus propensus fuisset Moses^ nulla eius rei apud eum residere potest suspicio. Primo, qui nunc Levitas tam honorifice appellat, idem fuit ignominiae praeco: neque antehac multis locis pepercit suis popularibus: sed libere, quoties res ferebat, invectus est in eorum vitia. Deinde nihil in Levitis nunc commendat praeter novam dignitatem quam Deo placuerat in ipsos conferre, qua in parte etiam minime suspectus esse debet, quum filiis suis in ordinem coactis, solos posteros Aharon extulerit in summum honorem. Nunc igitur non alio spectat quam ne hominum culpa vilescat sacerdotii dignitas, cuius contemptu profanata esset religio. Scimus enim quam proclive sit in hominum personis arripere quod sacris muneribus deroget. Certe nisi fuisset Levi purgatus ab illo dedecore quo aspersus fuerat, caruisset omni veneratione sacerdotium : atque ita minimae existimationis fuisset Dei cultus. Nunc vero ubi familiam illam sibi Deus sanctificat, quasi in integrum restituit: unde apparet, temporalem duntaxat fuisse poenam: quia Mosi propositum non fuit retractare quod spiritus dictaverat sancto Iacob. Nec vero quidquam ex se ipso protulit ipse: sed idem spiritus ignominiam, quae foedare poterat tribum Levi, tollit: quia nonnisi ad tempus irrogata fuerat. Et iam alibi vidimus, quod de illius familiae dispersione vaticinatus erat Iacob, cessisse in honorem: quia Levitas Deus quasi in excubiis ubique disposuit, ut eorum opera doctrinae puritas in toto populo vigeret. Sic ergo fuerunt separati ut poena in beneficium cederet. Tenendum ergo est: Mosen non gratificari suis fratribus: sed honorifice de sacerdotio loqui, ne contemptibiles essent quos Deus ministros elegerat. Et certe posterior gratia vocationis tegere debuit superioris infamiae memoriam. In hunc modum Christus, Petrum in gradum apostolatus restituere volens, triplicem eius abnegationem delet, ter eum praeficiendo suis ovibus