20:387 387 EPISTOLAE 4149.4152 388 istic tiunt usi, qui a me tibi diligenter commendati fuerunt. Sed nulla cuiusquam est tanta perfidia quae meum officium impediat, iterque intercludat consuetudinis eius, qua tibi eos commendare soleo, quos nec mea commendatione nec tua opitulatione non indignos esse existimo. Hoc in genere ac numero est iste qui has tibi reddidit: in quo commendando quum non minus tibi quam mihi notus probatusque sit, testificationem opinionis meae, quam de eius doctrina pietateque habeo, supervacaneam esse puto. Sed tamen non alienum ab officio me facturum existimavi, neque tibi ingratum, si hoc genere litera^ rum eum apud te prosequerer quibus hominem mihi carissimum, qui a nobis ita discederet ut vobiscum istic victurus esset, quasi per manus tibi traderem, praesertim iis tempestatibus iactatum, in quibus iste portus vestrae et ecclesiae et benevolentiae maximopere desiderandus videatur. Nam quum ex pontificio comitatu Carpentoractoque expulsus huc ad nos confugisset, in Dominoque nobiscum de tota ratione ac statu rerum suarum consilium cepisset, visum est ut istuc ad vos proficisceretur, quum nihil apud nos esset quod nomine Christi eiusque ecclesiae agere posset. Est autem eo rerum usu et prudentia qua maximo usui et adiumento ecclesiae esse potest, ea vero naturae ingeniique bonitate atque voluntate, ut indignus eo genere vitae et instituto, in quo iam diu est versatus, plane videatur. Itaque pro tua prudentia videbis an opera eius istis vestris sanctissimis ecclesiis opportuna utilisque esse possit. Nostrarum quidem ecclesiarum is est status et miserrima conditio, in qua nulla virtutis pietatisque ratio habetur. Orbamur quotidie ea luce quae nobis singulari Domini benignitate in maximis tenebris illuxerat: sed quia nulla ecclesiae gravis est constituta disciplina, ac summa potius licentia, sumus iidem qui fuimus antea, aut etiam deteriores, ut nulla emendatio commutatioque vitiorum, sed progressio ad maiorem impietatem facta esse videatur. In hac privatione luminis amissioneque verbi Dei etiam illa dona nobis eripiuntur quae una cum clarissima suavissimaque illa luce mirabiliter illustrata fuerunt. Nam omnis et elegantia literarum artiumque optimarum depravatur, et vis ingeniorum atque studiorum debilitatur, ut in summa omnium rerum infirmitate corruptioneque omnia nostra optima et studia et vitae instituta iam finem habitura videantur. Itaque ego quoque in summa vitae humanae vanitate incipio languere in his studiis quae apud* habent professionem seiunctam ab eius cultu qui nos ad ea deduxit. Summa est hominum ignoratio aut ingratitudo tam iniqua et scelerata ut vix diutius toleranda videatur. In his tantis periculis ac tenebris me familiamque meam verbo Domini sustento et confirmo ea pietatis disciplina quae