9:386 Oportuit quidem modestis omnibus Christianis sufficere fidei confessionem symbolo apostolico comprehensam. Quia tamen nonnulli quos sua quaedam curiositas a pura et vera fide abduxit, sparsis quibusdam falsis opinionibus et erroribus, pacem ac consensum huius ecclesiae perturbarunt, visum est nobis edere praesentem fidei confessionem de una et simplice Dei essentia et trium personarum distinctione, tum ut occurramus omnibus istis Satanae versutiis, tum etiam ut adversus istos impostores satis instructi simus, atque adeo ut demonstremus, vos uno corde idem sentire et ore loqui, pariterque reiicere ac destestari omnes haereses illi purae fidei contrarias quam adhuc retinuimus et ad extremum usque sequi decrevimus. Profitemur ergo Deum patrem ita genuisse ab aeterno suum verbum sive sapientiam, quae est unicus ipsius filius, et spiritum sanctum ab utroque illorum ita processisse ut unica sit ac simplex essentia patris, filii et spiritus sancti, [pag. 45] Quod autem pater a filio et ab utroque spiritus sanctus sit distinctus, id fieri personarum respectu. 1) Ministres et Anciens. 2) Latinae versioni opponimus italicum exemplar quod exstat manu scriptum coaeva in Bibliotheca Genev. Cod. 145, foi. 75. Versio gallica ad textum italicum conformata est, sive potius utrumque simul respexisse videtur. Calvini opera. Vol I X 25