52:386 nutu solo nos traheret Christi minister. Nunc autem ne moderatae quidem exhortationes, ne dicam sana consilia, excutiendae nostrae tarditati sufficiunt, nisi accedat maior reprehensionum et obiurgationum vehementia. Cum omni lenitate. Valde necessaria exceptio. Nam vel suo ipsae impetu concidunt redargutiones, vel in fumum abeunt, nisi doctrina fulciantur. Sunt enim tam exhortationes quam reprehensiones adiumenta doctrinae tantum: ideoque sine ea parum sunt validae. Cuius rei exemplo sunt qui fervore tantum et acrimonia pollent, solida autem doctrina non sunt muniti. Strenue enim se fatigant, magnos edunt clamores, tumultuantur: idque sine profecftu, quia aedificant absque fundamento. Loquor de bonis alioqui, sed parum eruditis et nimium fervidis. Nam qui ad oppugnandam sanam doctrinam conferunt quidquid habent vehementiae, longe sunt nocentiores, et indigni quorum hic fiat mentio. In summa, Paulus vult reprehensiones fundatas esse in doctrina, ne merito spernantur tanquam futiles. Secundo acrimoniam vult lenitate temperatam esse. Nihil enim difficilius est quam, ubi semel incaluimus, modum imponere nostro fervori. Iam ubi nos rapit impatientia, sine profectu contendimus. Praeterquam enim quod ludibrio est nostra asperitas, irritat etiam populi animos. Adde quod acres et severi homines ut plurimum tolerare nequeunt eorum, quibuscum agunt, duritiem, nec multa taedia et indignitates devorare sustinent, quae tamen concoquenda nobis sunt, si prodesse cupimus. Proinde adhibeatur severitati hoc lenitatis condimentum: ut illam appareat ex placido animo prodire. 3. Nam erit tempus. Ex ipsa hominum pravitate ostendit quam solliciti debeant esse pastores. Brevi enim fore ut exstinguatur evangelium intereatque ex hominum memoria, nisi summo studio adnitantur pii doctores ipsum tueri. Interea autem dum est aliqua Christi reverentia, utendum occasione significat: ac si ingruente procella quispiam diceret non esse remisso laborandum, sed gnaviter festinandum: quia mox non eadem futura sit opportunitas. Quum dicit sanam doctrinam non recepturos, significat non modo fastidium et contemptum fore sanae doctrinae, sed etiam odium. Et sanam doctrinam suo more appellat ab effectu, quae vere ad pietatem nos instituit. Eandem paulo post nominat veritatem, ac si diceret sinceram ac genuinam tractationem verbi Dei. Et fabulis opponit, hoc est, commentis inutilibus, quibus corrumpitur evangelii simplicitas. Primum hinc discamus, quo maior vulgo est hominum protervia ad spernendam Christi doctrinam, eo magis intentos esse debere ad eandem asserendam pios ministros, et eo studiosius instare ut salva maneat. Neque id modo, sed sua quoque sedulitate praevenire 25