32:386 pheta, non tam in personas quam in vitia dirigi. Colenda enim nobis est pax cum omnibus, quoad licet: amanda est etiam omnium salus: et si fieri potest, humanitate et omnibus officiis revocandi sunt in viam. Quatenus tamen Dei sunt hostes, eorum furori nos acriter opponere convenit. 23. (Explora me Deus.) Confirmat se non alia de causa inimicum fuisse Dei contemptoribus, nisi quia Deum pure ipse reverebatur, et ab aliis eodem animo timeri optabat. Rara quidem fiducia praeditum esse oportuit qui se Dei iudicio examinandum tam intrepide offert. Sed quia probe sibi conscius erat sincerae pietatis, non temere prosiliit cum hac securitate ad Dei tribunal : neque tamen immunem se profiteri voluit ab omni culpa, qui sub vitiorum suorum onere tristis gemebat. Et certum est sanctos, quoties de sua integritate loquuntur, semper inniti gratuitae veniae. Caeterum quia persuasi sunt, utcunque infirmitate labantur, suam pietatem probari Deo, non mirum est si libere se ab impiis separent. Etsi autem sibi cor non esse fictum et duplex affirmat, non tamen se omni reatu eximit, sed tantum negat se pravitati esse addictum. Nomen enim yi)]}, n n quodlibet delictum, sed dolorem et molestiam, vel pravitatem significat: interdum etiam metaphorice pro idolo sumitur. Quod postremum non convenit praesenti loco: quia David non modo a superstitione, sed ab iniustitia tutum se fuisse testatur; sicut alibi dicitur, Iesa. 59, 7 in viis talium hominum esse molestiam et vastitatem, quia violenter per nefas omne grassantur. Alii ad malam conscientiam trahunt, quae caecis tormentis assidue impios cruciat: quod est nimis coactum. Quidquid sit, simpliciter affirmat David, se, quamvis homo esset vitiis obnoxius, non tamen fuisse iniquitati deditum. 24. (Et deduc me.) Quod nonnullis videtur esse imprecatio, ac si caput suum David poenae devoveat, nihil habet coloris. Fateor viam universae terrae quandoque accipi pro communi interitu: sed verbum ducendi beneficium magis designat quam poenam. Deinde nescio an usquam mors vocetur via saeculi. Ego igitur non dubito notari continuum vitae humanae cursum: ac si peteret David Deum sibi esse ducem stadii sui usque ad metam. Nec me latet quid alii quidam sentiant: extendunt enim ad vitae aeternitatem. Nec vero inficior comprehendi futuram vitam sub hoc complemento viae: sed mihi sufficit tenere simplicem verborum sensum, ut Deus servum suum, cui semel manum porrexit, usque ad finem gubernet, neque deserat in medio spatio. 25