20:386 ab omni illusione et vanitate huius mundi ad Deum pie castoque colendum Christumque redemptorem exspectandum convertantur, totamque poenitentiae rationem et vim amplectantur. Sed tu haec melius. Qui has tibi reddidit non est ex illorum hominum genere ac numero quorum supra cum maximo animi dolore mentionem feci, sed ex iis qui et mea commendatione et tua benevolentia perdigni existimandi sunt. Nam quum in omni vitae parte ac consuetudine tum in sacrosancto verbi praedicandi munere iam diu ita se gessit ut nobis propter suam modestiam et probitatem et singularem in Christum eiusque ecclesiam amore sit probatissimus atque carissimus. Ei, quum istuc ad vos proficisci cogeretur, a meque contendisset ut literas ad te darem, quibus quis esset et quomodo hic apud nos versatus fuisset ostenderem, libenter dedi apud te testimonium eius opinionis quam de illo habeo. Itaque commendo tibi hominem pium et modestum, in ministerio verbi integre casteque versatum, de ecclesia bene meritum, eo ingenio studio atque animo praeditum, ut si a vobis fuerit adiutus et institutus ecclesiae magno adiumento et usui aliquando esse possit. A te maximopere peto ut eum tanquam fidelem ministrum Christi tua humanitate caritateque compiectaris. Uxor mea tibi tuaeque uxori plurimum salutis et pacis a Domino precatur, teque mecum magnopere rogat ut tu nos cum nostra familia in vestris sanctissimis precibus tum publicis tum privatis cogitatione et benevolentia tua comprehendas.3) Tuus Appius Claudius. 4149. BADUELLUS CALVINO. Literae commendatitiae quarum occasione denuo statum rerum et mores hominum deflet (Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 8.) Optimo viro et doctissimo homini D. Carolo Pasello amico suo. A multis mihi non sine summo meo dolore nunciatum est qua fide ac conscientia aliqui eorum 3) Idem V. D. autor est Baduellum Carpentoracto relicto Nemausum rediise m. Iulio 1547. (Bull. XXIV. p. 12.) Haec omnia tamen minime nobis sufficere videntur ad natales epistolae definiendo*. 25