7:385 385 CUM ANTIDOTO. 386 oorrectuin esse agnoscimus. Nam synodi pronunciatio nihilo plus momenti habere debet quam auctionarium aliquod praeconium.l) Sed ne praefando sim longior, si concilii alicuius placita, firmis verbi Dei testimoniis [pag. 41] fretus, in controversiam adducerem, iam mihi probasse videor, non esse causam, cur me ullius temeritatis damnent sani lectores. Nunc vero, quis mihi, nisi plus quam fatuus, succenseat, si asserendae veritatis necessitate coactus, simiam, quamvis purpura ornatam,2) traducere non dubitavero: ut simia, sicuti est, omnibus appareat? Iam abunde monstravi, Neptunios istos patres3) nec tam formidabiles esse cum suo Tridento, quin verbo Dei intrepide flagellare ipsos liceat: nec tam esse sacrosanctos, ut nefas sit eos attingere. Verum, ut video, ne id quidem agitur. Larvam enim hominum oculis opposuit Romanus pontifex, quae neminem oculatum fallere queat. Ego sane, quum ante annos decem passim fieret mentio concilii, atque ita persuasum foret, papam non posse iam amplius tergiversari, quin serio pecudes suas cogeret, bullaeque citatoriae iam volitarent: primum, indictiones ex bullis natas coniiciebam paulatim in fumum abituras. Nam et alterius bullae Mantuanae memineram y quae sub Pii bocundi pontificatu,4) ex magno tumore statim evanuerat. Verum si tandem