55:385 385 CAPUT I. 386 prompta est solutio : quia illic activa est verbi significatio, quae hic passiva est. Iacobo dicitur probatio efficere patientiam : quia nisi nos Dominus examinaret, sed re linqueret otiosos, nulla esset patientia: quae nihil est aliud quam animi fortitudo in malis perferendis. Paulus vero intelligit, dum patiendo mala vincimus, nos experiri quid Dei auxilium in necessitate valeat. Nam tunc quasi in re praesenti, nobis ostenditur Dei veritas. Ita fit ut plus spei in posterum concipere audeamus: veritas enim Dei, usu cognita, plus apud nos fidei obtinet. Ideo Paulus docet ex tali probatione, id est divinae gratiae experimento, spem nasci non quod tunc demum spes incipiat, sed quia augescit et confirmatur. Uterque vero significat tribulationem esse patientiae materiam: caeterum non ita naturaliter compositi sunt hominum animi, ut illis patientiam secum afferat afflictio. Sed Paulus et Iacobus non tam in hominum naturam, quam in Dei providentiam respiciunt: quasi fit ut fideles patientiam ex aerumnis discant: tametsi impii magis inde ac magis ad insaniam provocentur: quemadmodum Pharaonis exemplum ostendit. 4. Patientia vero opus perfectum. Quoniam saepe in nobis se efferunt generosi spiritus, ac statim concidunt: ideo constantiam requirit. Haec, inquit, vera erit patientia, quae in finem usque durabit. Nam opus hic pro effectu capitur. Nec tantum ut simus in uno certamine superiores, sed ut perstemus tota vita. Posset etiam perfectio ista ad sincerum animi affectum referri, ut sponte se homines ac non simulate Deo subiiciant: sed quia nomen operis additur, malo de constantia exponere. Nam multi (ut diximus) qui heroicam initio magnitudinem prae se ferunt, paulo post fatigantur. Quare ad extremum perseverare iubet, qui perfecti esse volunt ac integri. His autem duobus nominibus significat quod statim exponit. Hoc est, qui non deficiunt vel fatiscunt. Nam qui victi impatientia franguntur, eos paulatim minui, et tandem prorsus deficere necesse est. 5. Porro si quis vestrum destituitur sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus simpliciter^ nec exprobrat: et dabitur ei. 6. Postulet autem in fide, nihil haesitans. Nam qui haesitat, similis est fluctui maris qui vento agitur et circumfertur. 7. Non ergo existimet homo ille quod sit quidquam accepturus a Domino. 8. Vir duplici animo, instabilis est in omnibus viis suis. 5. Si quis destituitur. Quoniam ab eo ratio nostra, adeoque sensus omnes abhorrent ut nos credamus beatos esse in malis: ideo petendum esse a Domino praecipit, ut hac sapientia nos imbuat. Nam sapientiae nomen, ad circumstantiam prae- Calvini opera. Vol LV.