5:385
IOANNES
CALVINUS
IACOBO
SADOLETO
CARDINALI,
SALUTEM.
[fol.
17J
Quum
in
magno
doctorum
hominum
proventu,
quos
tulit
nostra
haec
aetas,
id
sis,
quum
excellentis
doctrinae
tuae,
tum
vero
insignis
facundiae
merito
assequutus,
ut
te
inter
paucos
colant
ac
suspiciant
quicunque
videri
volunt
bonarum
artium
studiosi,
invitus
equidem
facio
ut
nomen
tuum
publice
inter
eruditos
ista,
quam
a
me
audies,
expostulatione
perstringam.
Neque
vero
eram
id
facturus,
nisi
fuissem
in
hanc
arenam
pertractus
magna
necessitate.
Non
enim
ignoro,
vel
quantae
improbitatis
foret
ulla
cupiditate
incitari
ad
eum
virum
lacessendum,
qui
de
bonis
disciplinis
sit
optime
meritus:
vel
quam
id
quoque
sit
futurum
odiosum
apud
omnes
literatos,
si
sola
importunitate
percitum,
nulla
autem
iusta
causa
impulsum
fuisse
intelligerent,
ut
stylum
in
eum
stringerem,
quem
amore
dignum
et
honore
propter
eximias
dotes
non
sine
causa
iudicant.
Verum
ubi
consilii
mei
rationem
exposuero,
non
modo
me
omnes
a
culpa
liberabunt,
sed
nemo
erit,
ut
spero,
qui
non
mihi
concedat,
causam
hanc,
quae
a
me
suscipitur,
nullo
modo
fuisse
mihi
deserendam,
nisi
officio
meo
turpiter
deesse
vellem.
Literas
non
ita
pridem
scripsisti
ad
senatum
populumque
genevensem,
quibus
tentasti
eorum
animos,
an
sub
pontificis
romani
iugum,
quod
semel
excusserunt,
reduci
se
sustinerent.
In
iis
literis,
quoniam
non
expediebat
eos
gravius
vulnerare,
quorum
favore
tibi
opus
erat
ad
causam
obtinendam,
fecisti
quod
erat
boni
rhetoris.
Multis
enim
blanditiis
eos
demulcere
conatus
es,
quo
in
tuam
sententiam
pelliceres.
Quidquid
erat
invidiae
et
acerbitatis,
in
eos
derivasti,
quorum
opera
id
factum
erat,
ut
ab
illa
tyrannide
defecissent.
Atque
hic,
si
Deo
placet,
plenis
velis
inveheris
in
eos,
qui
urbem
illam
sub
evangelii
praetextu,
ad
istam,
quam
deploras,
religionis
et
ecclesiae
conturbationem
malis
artibus
perpulerunt.
Ego
autem,
Sadolete,
ex
his,
quos
tam
hostiliter
incessis
ac
laceras,
unum
me
esse
profiteor.
Tametsi
enim
Calvini
opera.
Vol
V.
|