20:385 385 SUPPLEMENTUM. 386 rioribus diebus ad nostrates scripsisti*) in quibus non solum eos hortaris ut in pristina, hoc est, vera fide Christi maneant, verum etiam doces quemadmodum quisque vivere debeat, et mones ut nihil committant quod christiana vocatione indignum videatur. Mihique pergratum erit, et ut existimo ecclesiae maximopere utile, si saepius ad illos ea scripseris, aut etiam librum naoawtTMOv gallice scriptum edideris,2) in quo huiusmodi praecepta et monita compiectaris, quibus vita singulorum in officiis studiisque pietatis instituatur. Nam explicare nullis verbis possem quam sint negligentes et concionatores in his vitae christianae officiis tradendis et caeteri in iisdem colendis, aut etiam utrique impudentes in iis vitiis et peccatis quibus optima religionis professio deformatur. In tantam enim iam corruptionem pravitatemque delapsi sumus, ut qui in aliorum vitam lumen quoddam inferre deberemus eorumque tenebras redarguere, nunc nos ab illis coarguamur, et quasi autores et professores tum doctrinae tum vitae impiae et sceleratae reprehendantur. Quibus iustitiae sanctimoniae modestiae omnisque virtutis magistri debemus esse, his nos videmur desperati plane ac perditi homines, omni lege religioneque soluti: ac digni quidem iudicamur qui omnibus et divinis et humanis iudiciis suppliciis coerceamur. Hinc tam parvus evangelii progressus, tanti tamque turbulenti motus, quibus homines pii et modesti maximopere perturbantur et vexantur. Dominus pro sua mansuetudine et consuetudine nostri aliquam misericordiam capiat, et aut hanc tantam nequitiam iniustitiamque tollat, aut nos qui ipsum metuimus ex hac hominum colluvione eripiat. Sed per eundem, mi carissime frater, te etiam atque etiam vehementer rogo, ut pro ea sapientia spiritus, quam Dominus tibi tribuit, aliqua remedia cogites atque adhibeas, quibus huic tantae communis ecclesiae turpitudini et calamitati mederi possis. Poteris in ea vitae institutione commemorare casus omnes quibus animi hominum bonorum ad studium pietatis innocentiae ac sanctitatis excitentur, et denunciare eas gravissimas poenas quas Dominus et in hac vita et in futura comminatur, qui suo sanctissimo nomine evangelioque scelerate abutuntur, ut et recordatione beneficiorum collatorum, et exspectatione futurorum, et metu iudiciorum ac suppliciorum quisque in officio veraque fide contineatur. Nam ea quidem doctrina hoc tempore maxime est adhibenda, qua in his postremis diebus animi eorum qui pietatem profitentur 4148.1) Quaenam illae fuerint, haud facile dixeris. Gaufresius cogitat de illa quam nos sub N. 931 eoehibuimus, a. d. IX. Gal Aug. 1547 scripta, et inde annum definire conatur. Ela vero non speciatim ad Nemausenses. (Bullet I c. p. 398.) 2) Talis non exstat. Calvini opera. Vol XX