9:384 Deus Israel, non adoravit eum Abraham in divina essentia, quem angeli exhibitum adorant, sicuti rursum apostolus prodiisse in orbem terrarum Christum docet cum hoc iure imperii: Adorent eum omnes angeli. Quid porro absurdius quam Deum, qui praeerat veteri populo, eratque dux eius et custos, non fuisse adoratum a sanctis patribus : adorari vero coeptum ab angelis, ex quo factus est homo? Posthac quidem nullus erit color cur se calumniis gravari queratur: quia ex meris eius verbis iudicium de eius impietate ferri postulo. Convicia quibus Deum impetit refellere supersedeo. Primum l) quia sine horrore attingi nequeunt, atque, [pag. 43] ut taceam, recident in eius caput. Contremiscet aliquando ad tribunal eius Dei, cuius gloriam omni probro conspuere pro diabolica sua superbia caecoque furore non metuit: imo sentiet quam terribili modo fulminet contra securos nominis sui contemptores. l) supersedeo pluribus, quia Beza et Amst.