52:384 quid ex scripturis discamus, nimis longum esset explicare: et iam prius breviter summam notavit sub fidei nomine. Haec igitur praecipua est scientia, fides in Christo. Hanc sequitur institutio formandae vitae: accedunt stimuli exhortationum et reprehensionum. Ita qui scripturis rite uti scit, huic nihil ad salutem, nihil ad bene vivendum deest. Redargutio et correctio parum differunt, nisi quod posterius ex priore manat. Nam resipiscentiae initium est malorum nostrorum agnitio, et divini iudicii sensus. I n s t i t u t i o in i u s t i t i a pie sancteque vivendi rationem significat. 17. Ut integer sit. Integer pro absoluto capitur, in quo nihil sit mutilum. Simpliciter enim asserit scripturam ad perfectionem sufficere. Ergo quisquis scriptura contentus non est, plus sapere expetit quam oporteat vel expediat. Verum hic obiicitur quaestio: quum Paulus de scriptura loquatur, quae censetur sub nomine veteris testamenti, quomodo ea dicatur hominem omni ex parte absolvere. Nam si ita est, videtur esse supervacuum quidquid deinde per apostolos accessit. Respondeo, quantum ad substantiam spectat, nihil fuisse additum. Nihil enim continent apostolorum scripta quam meram ac germanam legis et prophetarum explicationem una cum rerum exhibitione. Proinde hoc elogio non male scripturam Paulus ornavit: et quum hodie plenior sit et luculentior evangelii accessione eius doctrina, quid dici potest, nisi certo sperandum1) ut multo magis se exserat ista utilitas quam Paulus praedicat, si nobis ipsam experiri libeat ac percipere? CAPUT IV. 1. Obtestor igitur ego coram Deo et Domino Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos in apparitione sua et in regno suo: 2. praedica sermonem^ insta tempestive, intempestive: argue, increpa, hortare cum omni lenitate et doctrina. 3. Nam erit tempus quum sanam doctrinam non sustinebunt: sed iuxta concupiscentias suas coacervabunt sibi doctores, ut qui prurient auribus: 4. et a veritate quidem aures avertent: ad fabulas autem convertentur. 1. Obtestor igitur. Notanda est diligenter illatio: quia apte scripturam cum praedicatione connectit. Quo etiam refellitur quorundam fanaticorum arrogantia, qui doctorum opera se nihil amplius indigere iactant, quia abunde scripturae lectio sufficiat. Atqui Paulus ubi de scripturae utilitate disseruit, non tantum infert ipsam esse omnibus legendam, sed doctores eam debere administrare: l) futurum.