5:384
fit
obtusior,
vestros
id
animos
moveat,
aut
in
diversam
et
contrariam
trahat
partem.
Odisse
forsitan
personas
nostras
potestis,
si
id
ab
evangelio
conceditur,
doctrinam
certe
et
fidem
habere
odio
non
debetis.
Scriptum
est
enim:
Quae
dicunt
facite.
Neque
vero
nos
aliud
dicimus',
quam
quod
nostram
vestrae
salutis
cupiditatem
vobis
indicamus.
Quae
si
a
vobis,
Gebennenses
carissimi,
in
bonam
partem
fuerit
accepta,
si
me
amantissimum
vestri
gratis
animis
audiveritis:
non
poenitebit
vos
profecto,
et
apud
Deum
recuperatae
pristinae
gratiae
vestrae,
et
apud
homines
laudis.
Ego,
quae
meae
partes
sunt,
et
quod
benevolentia
erga
vos
mea
mihi
praescribit,
assiduus
ero
ad
Deum
pro
vobis
deprecator,
meo
quidem
ipse
indignus
vitio,
sed
forsitan
caritas
efficiet
me
dignum.
Tum
autem
quidquid
valeo
possumque,
etsi
id
quoque
parvum
admodum
est,
sed
si
quid
est
in
me
ingenii,
consilii,
autor
itatis,
diligentiae,
id
ita
vobis
totum
et
vestris
opportunitatibus
defero,
ut
pro
magno
meo
commodo
habiturus
sim,
si
vos
aliquod
^ex
me
commodum
fructumque
meae
operae
et
laboris,
et
in
divinis
rebus,
et
in
humanis,
percipere
potueritis.
Extremum
est,
ut
vos
oreii>,
ut
eum
nuncium
quem
ad
vos
cum
his
literis
misi,
ea
comitate
ac
benignitate
accipiatis,
quam
ei
humanitas
vestra,
[pag.
3lJ
et
ius
gentium,
et
in
primis
christiana
mansuetudo
postulat
et
requirit
:
quod
vobis
honestum,
mihi
autem
vehementer
futurum
est
gratum.
Deus
vos
dirigat
et
propitius
tueatur,
fratres
carissimi.
Carpentoracti
XV.
Calend.
Aprilis,
M.
D.
XXXIX.
|