20:384 tur te facerem, nisi hunc nostrum satis esse disertum cognoscerem. Si quid ad me scribas, id vel Roberto St, vel Gaucherio nostro, vel Budaeis amicissimis reddatur. Nunc Deum patrem nostrum per Iesum Christum dominum et servatorem nostrum supplex oro ut tibi pro sua in omnes bonitate semper adsit, et suo spiritu sic te perpetuo tueatur, ut spatium illud tibi oblatum in ipsius honorem decurras, licet interim scelerati et ad omnia crimina proiecti rumpantur invidia. Hic non possum quin sororis meae nominatim salutem tibi annunciem. Ea se totam tuis precibus commendatam exoptat. A. d. 3. Kal. Augusti.2) 4148. BADUELLUS CALVINO. Queritur de statu rerum in Provincia, maxime de concionatoribus. Laudat Calvini epistolam ad pios Nemausenses scriptam et petit plura eiusdem generis. Gommendat pium aliquem Genevam proficis- (Ex autographo Cod. Genev. 115, fol. 12.) Doctissimo atque optimo viro D. Carolo Fazello amico singulari. Multorum non dicam pietas simulata, quam pauci hoc tempore prae se ferunt, sed in nomine christiano manifesta vitae impudentia, facit ut neminem temere tibi commendem, nisi eos quorum probitas et modestia mihi cognita atque perspecta fuit. Scio quantopere vos huiuscemodi homines offendant, apud quos religio et sanctitas nullis maculis aspersa nitere debet, quum nos in his locis, in quibus multa ac magna inquinamenta sunt, eorum insolentiam intemperantiamque vix videre possimus. Sed hoc interest quod vos coercere tantam impudentiam potestis, aut etiam e republica vestra et ecclesia Christi profligare, ne sanctissimum coetum dohonestent. Nos vero nihil aliud possumus quam eos a consuetudine nostra et congressione prohibere. Itaque perlubenter legi eas literas quas supe- 2) Neque de scriptore neque de huius epistolae scopo et argumento quidquam accuratius habemus quod tuum faceremus. Ex N. 4152 tamen colligimus mose post abitum scriptam esse in itinere Italico et fere a. 1547.