9:383 383 EXPOSITIO IMPIETATIS VALENTINI GENTILIS. 384 XL. Unus Iehova pater λόγου, et unus ille Deus Israel, synonyma sunt primae personae trinitatis. Quum deitatis definitio, cuius autor est ipse Deus, αὐτουσὶαν in se contineat, Christus certe desinet esse Deus. Adde quod si Iehova unus [pag. 42] est Deus, apostolis, qui hoc nomine Christum ornarunt, potius credendum est quam cani qui eurum autoritatem suo vomitu conspurcat. Demonstravi enim Christi personae aptare quod dicitur apud Iesaiam: Vivo ego, dicit Iehova; Iohannem similiter eiusdem prophetae vaticinium: Vidi Iehovam sedentem in solio; alium apostolum ex psalmo citare, non de patre solo sed de filio pronunciatum: Tu Iehova idem semper es. Iam si pater fuit solus deus Israel, quomodo filius in templum suum dicitur venturus? Templum enim non nisi uni Deo fuisse dicatum, probe intellexit Malachias: quod tamen sub Christi ditione esse asserit. Denique, si non fuit Christus