55:383 383 CAPUT L 1. Iacobus', Dei ac Domini Iesu Christi servus, duodecim tribubus, quae in dispersione sunt, salutem. 2. Omne gaudium existimate, fratres mei7 quum in tentationes varias incideritis. 3. Scientes quod probatio fidei vestrae, patientiam operatur. 4. Patientia vero opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes. 1. Duodecim tribubus. Quum abductae sunt decem tribus, captivos Assyrius in diversis sedibus collocavit. Postea ut in regnorum mutationibus (quales tunc acciderunt) fieri solet: verisimile est, huc et illuc eos seorsum migrasse. Iudaei vero in omnes fere mundi regiones dissipati erant. Hos igitur omnes quos alloqui coram non poterat, quia procul dissiti erant, scripto hortatur. Quod autem de Christi gratia et fide in ipsum non disserit, haec videtur esse ratio, quod orationem ad eos dirigebat, qui iam ab aliis recte instituti erant: ut non tam doctrina, quam exhortationum stimulis opus haberent. 2. Omne gaudium. Prima exhortatio: ut hilari animo tentationes excipiant, quibus probatur eorum fides. Fuit autem in primis necessarium sublevari eo tempore Iudaeos, tot aerumnis pene oppressos. Sic enim erat infame gentis nomen, ut odio et contemptui essent omnibus populis, quocunque venerant. Christianorum vero miserior adhuc conditio erat, quod suos gentiles habebant hostes sibi infestissimos. Quamquam non ita uni tempori haec consolatio propria fuit, quin semper utilis sit fidelibus, quorum vita assidua est militia super terram. Caeterum ut melius sciamus quid velit, tentationes pro rebus adversis accipi non dubium est: quia sunt nostrae erga Deum obedientiae experimenta. His dum exercentur fideles, eos gaudere iubet: neque id dum in unam duntaxat tentationem incidunt, sed in plures: neque unius tantum generis, sed multiplices ac varias. Et certe quum ad mortificandam carnem nostram valeant, sicuti in nobis continenter pullulant carnis vitia: ita illas subinde repeti necesse est. Deinde sicuti diversis morbis laboramus: sic diversa remedia adhiberi illis