20:383 383 EPISTOLAE 4147.4149 384 4147. BOSQUETUS CALVINO. Calvini laudes, cui se officiis in se collatis devinctissimum affirmat. (Ex autographo Cod. Genev. 113, fol. 112.) Mon Seigneur Monsr, despeville. Car. Bosquettus humanissimo atque optimo viro C. Passelio pacem perpetuam precatur. Omnium post homines natos ingratissimus videar, integerrime Pas., nisi candorem tuum humanitati summae coniunctum et singularem in me et meos benevolentiam memoria colam sempiterna. Nam vel hoc uno nomine tibi me quam devinctissimum si profitear nihil prorsus affingant. Id igitur si literis saltem non tester, quo tandem inter homines loco haberi possim? Quanquam certo scio hanc literarum testificationem a te non expeti. Verum ne in tuorum erga me beneficiorum commemoratione, mihi tamen multo iucundissima, sim prolixior, hoc unum affirmabo, tuae in nos benevolentiae tot tamque certa signa a te edita quum istic agerem, ut ea tacere vel oblivioni tradere nefas esse credam. Te ad bene merendum de his quibuscunque *) licet iam antea satis intellexeram : at cum re ipsa comperio te eum esse qui commodis eorum studeas a quibus nihil sperare possis, et quorum curam ita suscipias ut ipsi ne per somnium quidem id optaverint, animum vere pium et omnino christianae religioni consecratum agnosco. Sed quae paucis attigi sic accipias velim ut tibi persuadeas ab eo profecta qui tui nunquam oblivisci possit, et qui secum praeclare actum iri iudicat, si quid unquam faciat quod tibi gratum esse sentiat. Istaec ex animo dico. Faxit Dominus noster ut hoc brevi conficiam. Haec per nostrum singularem amicum scripsi ne sine meis ad te literis istuc rediret. Caeterum mihi abeunti te scripturum de eo negotio quod tum explicasti promiseras, ea tamen lege, prius ut ab illo literas exspectares. Iam si quid tuis responderit et id mihi significare tibi liceat, erit gratissimum. Hic noster rem totam matri et fratri meo narravit. Facile, ut spero, sed Deo opt. max. favente, quod volumus consequemur. Ea non scribam quae commodius idem noster tibi referet. Aliud quod addam non habeo. Tantum a te vehementer precabor nos ut vestris precationibus Deo commendetis. Certiorem de his quae hic agun- 4147. 1) deest vocabulum.