9:382 cognosci voluit. Nam certe illic Essentia ponitur tanquam Dei definitio. Verum ut obtineat hic phreneticus [pag. 40] quod sumit: vel non erit in Christo Dei natura, nec deitatis plenitudo, vel erit essentia Dei, quae secundum ipsum est patris persona. Hoc modo patris personam in filium transfundit. xxxVi. Unus ille Iehova non essentia dici debet, sed unus essentiator. Si tenuiter gustasses hebraicae linguae elementa,, scires utrumque exprimi verbis Mosis: nempe Deum esse id quod vere est, et quod aliis esse dat. Caeterum si Iehova est essentiator, ut tu fateris, Chritus, quem apostoli plus decies Iehovam esse affirmant, non fuit essentiatus, ut tu latras. xxxVii. Nisi pater esset filii ac spiritus essentiator, id est, suorum attributorum per aeternam generationem et processionem naturaliter communicator, neque tres unum essent, neque ulla reliquarum personarum esset plenus et perfectus Deus. Quid phrenetice? Si Christus vere et proprie sit Deus, ut fert nostra fides, an perfectus non erit? Perfectio autem erit maior, si tibi detur fuisse essentiatum, et aliunde habere ut sit Deus, et deitatem eius ex transiuoione principium habere? Quid quod ante blaterasti, pro modulo generationis, finitum esse non immensum ? xxxVin. [pag. 41], Christus est plenus et perfectus Deus: quia integram patris essentiam, hoc est, deitatis plenitudinem suo modulo metitur et capit. Eadem ratione quilibet ex angelis perfectus erit deus : quando omnes pro suo modulo capiunt deitatis plenitudinem. En qualis sit Christi deificator hic sceleratus et quater periurus apostata. XXXIX. Calumniose quidam Christum esse secundum sive parvulum alium a patre deum ex nostris assertionibus imperito vulgo persuadere conantur, quum nos filium eandem deitatis plenitudinem cum patre et a patre habere constanter testamur, firmiter credimus, et diserte confitemur. Quod odiosum adeoque prorsus intolerabile esse videt, cuperet diluere: sed nuper magis fuit disertus quam ut levi fuco impietatem suam obtegat. Nobis vero quidquam persuadere necesse non est: quia eius assertiones sponte impietatem suam produnt.