52:382 exordium, oblivisci et abiicere totam papatus insti tutionem. Quare non indifferenter praecipit apostolus Timotheo ut traditam sibi doctrinam retineat: sed eam demum cuius constat illi veritas: quo significat adhibendum esse delectum. /Porro non hoc sibi arrogat tanquam homini privato, ut quod docuerit, sit habendum pro oraculo: sed confidenter apud Timotheum suam autoritatem praedicat, cui sciebat notam esse suam fidem, et suam vocationem probatam. Quod si certo persuasus erat se edoctum esse a Christi apostolo, inde statuebat non hominis esse, sed Christi doctrinam. Hic locus admonet, tam sedulo cavendam esse obstinationem in rebus minus compertis (ut sunt omnes hominum doctrinae), quam Dei veritatem inflexa constantia retinendam esse. Praeterea hinc discimus, fidei adiunctam debere esse prudentiam, quae inter Dei et hominum sermonem discernat, ne temere arripiamus quidquid proponitur in medium. Nihil enim a fide magis alienum quam levis credulitas quae promiscue quidvis et a quovis amplecti sustinet. /Quia hoc praecipuum est fidei fundamentum, scire Deum sibi esse autorem. Quod addit, c r e d i t am fuisse doctrinam ipsam Timotheo ad a&Crjotv valet. Plus enim quiddam est committi instar depositi quam simpliciter tradi. Porro Timotheus non quasi unus quispiam e vulgo edoctus fuerat: sed ut aliis fideliter per manus traderet quod acceperat. 15. Et quod a pueritia. Hoc quoque non vulgare erat adiumentum, quod a pueritia assuefactus erat scripturae lectioni. Nam haec longa exercitatio multo instructiorem reddere hominem potest adversus omnes circumventiones. Itaque prudenter olim cautum fuit, ut qui destinabantur verbi ministerio, a pueris erudirentur in solidiore pietatis doctrina, adeoque sacras litteras penitus imbiberent, ne ad ipsum munus accederent novi adhuc et tyrones. Atque hoc in singulari Dei beneficio ponendum est, si quis ita fuerit a teneris scripturae cognitione imbutus. Quae posssunt te. Insigne scripturae sacrae encomium, quod non aliunde petenda sit sapientia quae ad salutem sufficiat: sicuti etiam proxima sententia plenius exprimit. Verum simul quid in scriptura ipsa quaerendum sit, admonet. Nam et pseudoprophetae eam praetexunt. Quare ut nobis ad salutem sit utilis, tenere rectum ipsius usum necesse est. Quid enim si curiosis tantum quaestionibus quis indulgeat? si in littera modo legis haereat, nec quaerat Christum? Quid si pervertat genuinum sensum alienis commentis? Proinde non immerito nos ad fidem Christi revocat, tanquam ad scopum atque adeo summam. Nam et ex ea dependent quae mox sequuntur. 16. Omnis scriptura. Vel, tota: quamquam ad sensum nihil interest. Prosequitur illud encomium