49:382 iure suo, quum sibi virtutum laudem arrogant mortales, sed inepte desipere Corinthios, qui sine materia cristas erigunt Nam superbiebant perinde ac si omnia fuissent apud se aurea: quum tamen tantum flagitii ac dedecoris inter ipsos foret. An nescitis. Ne putarent rem esse nullius aut levis momenti tantum malum fovere, ostendit quam exitialis sit indulgentia in hac parte et dissimulatio. Utitur autem proverbiali sententia, qua significat unius hominis contagione infici totam multitudinem. Habet enim haec paroemia hoc quidem loco eundem sensum cum illis Iuvenalis1), . . . . grex totus in agris Vnius scabie cadit, et porrigine2) porci: Uvaque conspecta livorem ducit ab uva. Dixi, hoc loco, quia alibi Paulus diverso sensu ipsa utitur, sicut videbimus (Galat. 5, 9). 7. Expurgate ergo. Quia similitudimen mutuatus erat a fermento, eam adhuc retinet: tametsi ab hypothesi transitum facit ad generalem doctrinam: non enim amplius de incesto loquitur, sed generaliter eos hortatur ad vitae puritatem: quia non possimus in Christo manere, nisi repurgemur. Solet hoc facere non raro: ut quum aliquid in specie dixit, inde occasionem sumat transeundi ad generales exhortationes. Fecerat mentionem fermenti alia de causa, sicut vidimus: quoniam haec eadem metaphora congruebat generali doctrinae quam nunc subiungit, eam hucusque porrigit. Pascha nostrum. Antequam ad rem veniam, pauca dicam de verbis. Vetus fermentum eadem ratione vocatur qua vetus homo: praecedit enim in nobis naturae corruptio, antequam Christo renascamur. Vetus ergo dicitur quod afferimus ex utero: et interire debet quum renovamur spiritus gratia. Verbum exu^, quia inter Christi nomen et sacrificii medium est, ad utrumque referri potest. Ego ad sacrificium retuli, quamquam in eo parum est momenti, quia sensus nihil mutatur. 'EopxaCwjxev, pro quo Erasmus reddidit festum celebremus, significat etiam post immolatum sacrificium solenni epulo communicare: quae significatio praesenti loco magis quadrare visa est. Itaque sequutus sum veterem interpretem potius quam Erasmum, quia hic sensus mysterio, quod Paulus tractat, longe est aptior. Nunc ad rem: Paulus dum ad sanctitatem vult Corinthios hortari, quod olim in paschate figuratum fuit, impleri debere hodie in nobis admonet, et quae sit veritatis ad figuram analogia, explicat. Primo, quoniam paschatis duae fuerunt partes, sacrificium et sacrum epulum : utramque ponit. Etsi enim agnum paschalem quidam pro sacrificio non habent: ratio tamen evincit, sacrificium proprie fuisse: nam O Sat. II. 79 sq. 2) Ed. princeps: prurigine 27*