20:382 tutus esse possit et commodius habitare, et habere homines magis suis moribus aptos et magis ex animi sententia. Apud Helvetios non video ubi invenire possit quod cupit. Nosti hominum mores, et quam parum illis cum Italis conveniat, et quam pauci sunt qui magni faciant tales viros. Quid de Berna sperem nescio, hoc praesertim tempore quo Coelius adeo reddidit Italicum nomen foetidum.4) Lausannae non videtur mihi satis tutus futurus. Apud vos tutior esset, et haberet homines magis ex animi sententia: sed quantum intelligere ex eius verbis potui, eum paene pudet ad eos redire a quibus semel discessit. Cuperet revocari aut a vobis aut alia aliqua honesta ratione. Me rogavit ut hac de re tecum conferrem et se nostro acquieturum consilio recepit. Te igitur oro ut ad me aut ad illum tuam super hac re perscribas sententiam. Vir dignus est cuius ratio habeatur. Saltem testemur omnibus quibus poterimus officiis, ipsum et eius causam nobis curae fuisse. Exposuit mihi totam historiam sui coniugii5) cum ancilla quam istic habuerat, quod tandem in lucem produxit. Scripsi nuper quid impediret quominus ad vos me conferrem. Praestabo quod iusseris si quid mea opera conferre possum post proximas ferias. Claudius Farellus6) literis me admonuit ut istuc remitterem literas ad se quas nuper ad me misisti. Sed iam Neocomum missae erant quum eius mihi literae redditae sunt. Si adhuc apud vos sit, eum curabis huius admonitum. Salutant te nostri omnes, praesertim uxor, cuius nomine et meo tuam quoque salutabis. Vale optime cum omnibus collegis et symmystis. Lausannae 2. Aprilis 1547.7) Tuus Petrus Viretus. 4) Cf. N. 837. 5) Alibi de hoc nihil accuratius* Benrath p . 194 tacet. Quum Ochtnus m Angliam se contulit uxorem secum non duxit, sed postea demum eam accersivit, 6) Farello quatuor erant fratres: Io, Iacobus pharmaceuta Genevensis, Daniel qui in agro Vadensi sedem fixit, Gaucherianus qui cum Comite Guil. de Furstemberg erat, et hic Glaudius cuius nomen saepissime occurrit in nostro thesauro. Civis Genevensis receptus fuit cum Iacobo et Gulielmo a. d. VIL Idus Mart. 1537. (Herm. IV. 103 not. 6, 145 not 5, 198 not. 10, 212 not 1.) 7) Calvini responsum habes N. 892.