55:381 381 ARGUMENTUM. Hano epistolam non sine certamine olim receptam a multis ecclesiis fuisse, ex Hieronymi Eusebiique testimonio notum est. Sunt etiam hodie nonnulli qui eam autoritate dignam non censeant. Ego tamen, quia nullam eius repudiandae satis iustam causam video, libenter eam sine controversia amplector. Nam quod videtur capite secundo, gratuitae iustificationis doctrina convelli, facile hoc suo loco diluemus. Quod autem parcior in praedicanda Christi gratia videtur, quam apostolo conveniat: certe non est ab omnibus exigendum ut idem argumentum tractent. Multum a stylo Davidis distant Solomonis scripta. Nam quum hic posterior formando externo homini, et tradendis politicae vitae praeceptis magis sit intentus: illum assidue de spirituali tum Dei cultu, tum conscientiae pace, Deique misericordia, et gratuita salutis promissione concionari, notum est. Atqui non facit haec diversitas ut alterum probando, alterum damnemus. Quin etiam inter ipsos evangelistas tantum est discriminis in illustranda Christi virtute, ut reliqui tres cum Iohanne comparati, vix scintillas habeant pleni fulgoris qui in ipso tam conspicuus apparet. Et tamen omnes peraeque exosculamur. Quare mihi ad epistolam hanc recipiendam satis est, quod nihil continet Christi apostolo indignum: multiplici vero doctrina scatet, cuius utilitas ad omnes christianae vitae partes late patet. Sunt enim hic insignes