52:381 381 CAPUT III. 382 13. Mali autem homines et impostores proficient in peius, errantes, et mittentes in errorem. 14. Tu autem mane in iis quae didicisti, et quae credita sunt tibi, sciens a quo didiceris. 15. Et quod a pueritia sacras literas novisti, quae possunt te eruditum reddere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu. 16. Omnis scriptura divinitus inspirata est ac utilis ad doctrinam, ad redargutionem, ad correctionem, ad institutionem quae est in iustitia: 17. ut integer sit Dei homo, (id omne opus bonum formatus. 13. Mali autem homines. Ista est vel acerbissima persequutio, dum videmus impios cum sacrilega sua audacia, cum blasphemiis et erroribus invalescere. Ita Paulus alibi (Galat. 4, 29) non gladio Ismaelis, sed ludibrio Isaac suisse vexatum tradit. Unde etiam colligere licet, proxime non unam duntaxat persequutionis speciem notasse: sed generaliter loquutum esse de molestiis quas sustinere coguntur filii Dei, dum pro gloria patris sui certant. Dixi autem paulo ante qualis sit iste profectus. Neque enim tantum obstinatos ad resistendum fore praedicit: sed nocendo quoque et aliis corrumpendis habituros successum. Plus enim semper ad destruendum valebit unus nebulo, quam decem fidi doctores ad aedificandum, quamlibet strenue laborent. Nec unquam desunt Satanae zizania quae puram segetem infestent. Imo quum videntur profligati pseudoprophetae, alii subinde ex aliis pullulant. Caeterum inde nocendi facultas, non quod suapte natura validius sit mendacium veritate, aut diaboli artes spiritus Dei efficaciam superent: sed quod homines sponte iam ad vanitatem et errores propensi, facilius longe amplectuntur quod ingenio suo congruit. Deinde quod iusta Dei vindicta excaecati , trahuntur tanquam captiva mancipia ad Satanae libidinem. Atque haec praecipua est causa cur tam efficax sit impiarum doctrinarum pestis, quod ita meretur hominum ingratitudo. Operae pretium autem est, huius rei admoneri pios doctores, ut ad continuam militiam se parent, ne diuturnitate frangantur, vel succumbant proterviae hostium ac insolentiae. 14. Tu autem mane. Utcunque grassetur impietas, et ulterius perrumpat, iubet nihilominus Timotheum stare. Et certe haec vera est fidei probatio, ubi contra diabolum omnia machinantem indefesso studio obnitimur: nec cursum reflectimus ad quemlibet venti flatum, sed fixi manemus in Dei veritate, tanquam in sacra anchora. Particula, sciens a quo didiceris, posita est ad commendandam doctrinae certitudinem. Neque enim si quis perperam fuerit institutus, in eo pergere debet. Dediscere enim nos oportet quaecunque extra Christum habuimus, si velimus esse eius discipuli: quemadmodum hoc nobis purae in fide institutionis fuit