32:381 381 PSALMUS CXXXIX. 382 quirat qui renum aut cordium fictor est Dicit ergo in ipsis renibus positum esse Deo tribunal, ex quo iurisdictionem suam exerceat: nec mirum esse si eum non fallant flexuosi cordium nostrorum recessus, qui nos adhuc clausos matris utero tam clare intuitus est ac si essemus in media luce expositi. Nunc tenemus qua occasione David ad creationem hominum nunc descendat. Eodem spectat proximus versus, in cuius verbis licet aliqua sit ambiguitas, sensus tamen facilis ac clarus est, mirabilibus modis Davidem fuisse formatum, et qui merito admirationem terroremque incutiant: unde cogitur in Dei laudes prorumpere. Inde enim tam secura carnis indulgentia, quia non satis expendimus quam mirifice nos formaverit coelestis opifex. Deinde a specie transcendit David ad genus, exclamans, quaecunque oculis nostris occurrunt Dei opera, totidem miracula esse quae mentes nostras ad se rapere debeant. Haec enim (ut alibi diximus) iusta est operum Dei consideratio, quae in admirationem desinit. Quod autem addit animam suam valde cognoscere miracula, quae tamen ingenii nostri captum excedunt, non alio tendit, quam modesta sobriaque diligentia se attentum fore et solertem, ut percepto gustu mirabilium Dei immensam gloriae altitudinem adoret. Non ergo hic ponitur cognitio quae sensibus nostris subiiciat quod David sub miraculi nomine confessus est non posse comprehendi (sicut philosophos inflat sua arrogantia ut nihil Deo occultum relinquant) sed tantum pia attentio notatur, quae nos ad reddendam Deo gloriam expergefaciat. 15. (Non est abscondita.) Pergit David a creatione hominis ratiocinari, nihil Deo esse absconditum: et Deum ostendit longe praecellere summos quosque artifices, qui oculorum adminiculo indigent ad formandum suum opus, quum Deus in visceribus matris nostrae nos formaverit. Sive autem de ossibus loquatur, sive de fortitudine, ad summam rei parum interest: quanquam malim de osse accipere. Et deinde uterum matris infimis terrae cavernis et penetralibus comparat. Si quis artifex in obscuro aliquo antro absque lucis adiumento opus aliquod velit aggredi, unde incipiet? quaenam erit progrediendi ratio? et qualis perfectio operis? Atqui Deus nulla luce adiutus, opus omnium perfectissimum, nempe hominem in utero matris format. Et verbum Dp"), iuocl e s t contexere, ad amplificationem valet. Neque enim dubium est quin metaphorice exprimere velit David inaestimabile quod in figura corporis humani relucet artificium. Nam si tantam ungues inspicimus, non poterit tamen quidquam illic mutari, quin mox ostendat incommoditas aliquid esse luxatum, quid ergo si excutiantur singulae partes? Huius tam multiplicis variaeque texturae quis phrygio sua industria et acumine cen-