25:381 381 REDITUS AD HISTORIAM. 382 gent in terra sibi promissa. Lex ergo dicitur non esse inanis quia fructuosa sit in salutem. Quomodo autem eadem sit mortifera, nec quidquam per se efficaciae habeat, ante diximus. Verum quidem est; legem, ut est certa iustitiae regula, salutem non fallaciter promittere hominibus: sed quia nemo est qui re ipsa praestet quod Deus exigit, accidentali hominum culpa, vita convertitur in mortem: ubi autem omnes sub maledictione demersi sunt, succedit novum remedium, ubi gratuita venia sic Deo reconciliantur ut qualecunque ipsorum obsequium placeat. 48. Loquutusque est Iehova ad Mosen eo ipso die. Hoc suo ordine non referri inde colligitur, quia certum est Mosen ante conscriptum canticum de sua morte fuisse admonitum. Idque diserte confirmat altero loco quem attexui. Dicit enim, antequam sibi substitueret Iosue, condictum sibi fuisse locum ubi mortem obiret : sed novum non est seriem narrationis inverti. Caeterum hic rarum fidei et obedientiae specimen cernere licet. Mortem naturaliter fugiunt omnes, ut nemo sponte ad eam properet, nunquam ergo sponte ingressus esset sepulcrum, nisi spe melioris vitae fretus. Simile exemplum ante vidimus in Aharone. Atqui tunc neque resurrectio tam familiariter patefacta erat quam hodie per evangelium, necdum apparuerat Christus primitiae resurgentium. Quamvis ergo a morte abhorreat carnis sensus, praevaleat in nobis fides ad terrores omnes superandos, sicuti Paulus docet filios Dei, quamvis non appetant exui, optare tamen superindui, ut absorbeatur mortalitas a vita. Sed obedientia haec fuit singularis, ad mortem non minus libenter se accingere quam si invitatus esset ad laetum aliquod hospitium. Unde apparet sanctos viros ita se consecrasse Deo, ut eius arbitrio vivere et mori parati essent. Mons Abarim videtur nomen sumpsisse ab angulis, vel lateribus, quia in plures colles divisus erat, sicuti etiam hic vocatur Nebo, et alibi diversis nominibus. Alii a transitu dictum putant: sed opinio illa probabilis, plurali numero Abarim vocari vel cacumina et vertices, vel interstitia quae sita erant oppositis cacuminibus. Etsi autem postea videbimus aliam fuisse causam cur servum suum subducere vellet Deus ab hominum conspectu: notanda tamen est quae hic exprimitur consolatio, levatum fuisse mortis dolorem, quod terram Chanaan aspicere datum fuit. Hac ratione iussus est conscendere montis verticem. Quamvis enim hoc beneficio privatus, acquievisset in sola Dei promissione, haec tamen accessio non parum profuit ut alacrius populum in haereditatis suae limine relinqueret. Neque enim filios Dei prorsus omni humano affectu exuit fides, sed coelestis pater pro sua indulgentia eorum infirmitatem sublevat. Ita quum Mosi triste esset ab ingressu terrae arceri,