20:381 381 SUPPLEMENTUM. 382 serim quod quidem quo magis tibi credo ita esse persuasum eo minus mihi venit in mentem suspicari, quod nihil scriberem, ne tu ideo de mea voluntate secus quam vellem existimares. Animus meus et fuit et erit erga te qui esse debet. Quid me hic remoretur, quae necessitas invitum detineat, puto facile coniicere te. Iam dudum luctor cum meis de re mea: vix quidquam proficio, nec possum tamen, quod fortasse velint, tcov oixsCmv iCtGiao&ai. Mihi enim istic omnino esse opus aliquo viatico non ignoras. Cogor itaque hic nihil non facere, quod quidem salvo officio possum, ut quod actione iudicioque non possem astu quodam honesto extorqueam. Tu uae in hac tam longa tamque misera iactatione, ut aliquando eluctari possim, precibus apud Dominum adiuvato, certumque habeto facile me reliquas blandientis mundi illecebras repudiaturum. 2) Rochius tuus. 4146* VIRETUS CALVINO. Ochinum commendat qui pro tempore locum quaerit quo pedem figat. (Ex autographo Cod. in Museo Britannico asservati Add. MSS. 21,524, fol 55.) Clarissimo viro D. Ioanni Calvino Genevensis ecclesiae pastori vigilantissimo fatri et symmystae plurimum observando. Genevae. S. Mitto ad te facisculum* literarum sicuti a Fallesio et Farello accepi. Literas Buceri1) non satis intelligo, quas mihi reddit obscuriores ignorantia argumenti tuarum ad eum literarum quibus respondet. Puto praeterea eum dedita opera voluisse obscurius scribere. De Bernardino nescio an Santandraeas tibi verba fecerit. Quantum ex eius oratione colligere potui, valde cupit ad vos redire, quod et apertis verbis indicavit. Nam Augustam redire2) quamdiu illic rerum potietur Caesar, non statuit apud se. Basileae parum sibi placet.3) Quaerit locum in quo 2) Vides diuturniorem absentiam Calvino suspicionem movisse de Balduini fide et constantia. 4146.1) N. 886. 2) unde aufugerat appropinquante Caesare. 3) Cf. N. 888, not. 4 et Hottinger, Helv. KG. III. 776.