9:380 XXVIII. Pater et filius non sunt, ut aiunt, ad aliquid nuda nomina relativa sine veritate, quae ad se in solidum ac sigillatim sint summa illa res, sive immensa substantia: sed simpliciter citra Ulam sophisticam exceptionem nomina sunt rerum substantialium, quae quartam illam rem scripturis sacris prorsus incognitam neque admittunt, neque agnoscunt. Quod impugnat, ab ultima usque vetustate docuerunt orthodoxi omnes scriptores. Exsurgit *) Valentinus, et suum decretum pronunciat. Nulla ratio, nullum testimonium: imo quod temere reiicit, a sensu communi dictatur. Filium negat esse nomen ad aliquid: negat relative sumi. Pater [pag. 37] ergo in se et ad se pater erit. Filius item ad se. Unde sequetur patrem esse absque filio, et filium absque patre. XXIX. Nisi pater, filius et spiritus tres essent intelligentes substantiae eiusdem naturae, falso consubstantiales dicerentur. Tu vero fallaciter insidias struis in voce ambigua. Scitur quo sensu veteres dixerint filium patri consubstantialem, nempe ut essentiae unitatem exprimerent. Hic impostor ad essentias numero distinctas crassa astutia trahit. XXX. Quidquid substantialiter alicunde est, non est id ipsum vivens in individuo ex quo est, sed qualis ille est. Unde λόγος Dei non est unus ille αὐτλοθεος cuius est λὀγος: neque spiritus Dei est spiritus ille immensus ac sempiternus, cuius est spiritus: licet uterque hypostatice in eo contineatur, sitque cum illo unius eiusdemque divinitatis, plenitudinis ac perfectionis. Voluit2) mundum aliquem creare ex duobus elementis, igni et aqua, hoc est rebus pugnantissimis. Verum ut de repugnantia taceamus, quo iure λόγον infert non esse Deum, ac si concessum esset aliunde esse Christi essentiam? Ergo quo longius texet suos errores, eo maiore labyrintho se implicabit. Immensum vero spiritum [pag. 38] negare, non minus caeci furoris est. Sed quoniam haec monstra detexisse vicisse est, satis fuerit monuisse lectores, ut haec secum placide expendant. XXXI. Λόγος ac spiritus, substantialis generatio et pro- 1) se dresse sur ses ergots. 2) Add. ce rustre.