52:380 afflictionum acerbitatem : quod scilicet prosperum semper finem habent. *) Si quis obiiciat, non semper eundem de quo gloriatur successum spectari: verum id quidem esse fateor, quod ad sensum carnis. Neque enim tandem liberatus fuit Paulus ipse. Terum quum aliquoties nos Deus liberat, hoc modo testatur se nobis adesse, et porro adfuturum. Nam ex praesentis auxilii sensu vel experimento fiducia nostra in futurum extendere se debet. Ergo perinde hoc valet ac si dixisset: Expertus es Deum mihi nunquam defuisse, ita non est quod dubites meo exemplo ipsum sequi. 12. Et omnes. Quia persequutionum suarum meminerat, nunc quoque addit, nihil sibi accidisse quod non maneat omnes pios. Atque hoc dicit partim ut se comparent fideles ad subeundam hanc sortem, partim ne ob persequutiones, quas sustinet ab impiis, ipsum boni suspectum habeant. Quemadmodum saepe fit ut iniquam fortunam sequantur iniqua iudicia. Nam qui minus propitios habet homines, mox quoque vulgo iudicatur Deo exosus. Quare Paulus se filiis Dei aggregat, in hac generali sententia: et simul filios Dei hortatur ut ferendis persequutionibus se parent. Nam si haec lex praescribitur omnibus qui in Christo pie volunt vivere, necesse est ut Christo renuntient, qui volunt immunes esse a persequutionibus. Frustra enim Christum disiungere a cruce sua conabimur: quando hoc quasi naturale est, ut mundus Christum oderit etiam in suis membris. Odii vero comes est crudelitas, hinc persequutiones. Denique sciamus hac conditione nos esse Christianos, ut multis aerumnis et certaminibus variis simus obnoxii. Sed quaeritur an omnes oporteat esse martyres. Constat enim multos fuisse pios, qui nec exilium unquam, nec carcerem, nec fugam, nec aliud persequutionis genus subierint. Respondeo, non unam esse rationem qua Satan persequitur servos Christi: sed tamen omnino necesse est, omnes qualicunque modo habere sibi infestum mundum, ut eorum exerceatur fides, ac probetur constantia. Satan enim, qui perpetuus est Christi hostis, neminem unquam patietur tota vita esse quietum: et semper erunt improbi, qui nos tanquam spinae pungant. Quin etiam simulatque se profert in homine fideli Dei zelus, impiorum omnium rabiem inflammat. Atque ut non habeant gladium exsertum, suum tamen virus evomunt vel fremendo, vel maledicendo, vel tumultuando, vel aliis modis. Ergo utcunque non eosdem omnes sustineant insultus, nec iisdem immisceantur proeliis, communem tamen habent militiam: nec omni ex parte quieti et persequutionibus immunes erunt. *) Quamquam non idem est semper successus.