25:380 Israel in haereditatem. 50. Et morere in monte ad quem ascendis, et congregare ad populos tuos, quemadmodum mortuus est Aharon frater tuus in Hor monte, et congregatus est ad populos suos. 51. Et quod praevaricati estis in me in medio filiorum Israelis ad aquas iurgii Cades deserti Sin, eo quod non sanctificastis me in medio filiorum Israelis: 52. E regione quidem videbis terram, sed illuc non ingredieris ad terram Ulam quam do filiis Israelis. EIUSDEM HISTORIAE REPETITIO. EX NUM. CAP. XXVII. 12. Dixit Iehova ad Mosen: Ascende in montem istum Abarim: et vide terram quam dedi filiis Israel. 13. Ubi videris eam aggregaberis ad populos tuos tu quoque, sicut aggregatus est Aharon frater tuus. 14. Quandoquidem rebelles fuistis ori meo in deserto Sin, in iurgio congregationis, ut sanctificaretis me in aquis coram oculis eorum. Istae sunt aquae iurgii Cades in deserto Sin. 44. Venit autem Moses. Non abs re iterum refert Moses se hoc canticum recitasse coram populo: quia inde apparet quam procul ab omni ambitione fuerit, dum veritus non est sub vitae exitum exacerbare omnium animos, ut memoriam nominis sui exosam redderet. Deinde silentio et modestia populi sancita fuit eius autoritas, ut passi sunt tam aspere se tractari. Nam, quae erat omnium pervicacia, nunquam auditus fuisset nisi interveniente ad ipsos domandos arcano spiritus instinctu. Adiungit sibi Iosue, quem haud dubie pari autoritate armare voluit. Iubet attentos esse ad obiurgationes et minas, ut legi autoritatem conciliet: quod observatu dignum est. Videmus enim ut sae$e frigeat nuda doctrina, et nervis careat, nisi acrius stimuletur pigrities quae mentes quodammodo suffocat. Ergo ne spernatur legis doctrina, vel intercidat, vel languidius excepta paulatim evanescat, vehementia cantici huius tanquam stimulo eos pungit, et iubet posteros ad hanc doctrinam formari, ut minis acuatur eorum attentio. Proximo versu ab utilitate commendat servandae legis studium : male enim interpretes, meo iudicio, vertunt: Ne sit vobis verbum inane, vel: Non est verbum inane, ut contemni a vobis debeat. Melius Hieronymus: Non incassum data sunt praecepta. Simpliciter enim intelligit Moses: Legem non frustra esse positam, ut sine fructu diffluat: ideoque cavendum, ne Deum frustrentur qui prodesse ipsis voluit, pi itaque fructuoso opponitur, quod melius liquet ex confirmatione mox addita, esse in illis vitam, ut dies suos proro-