20:380 sumus cooperarii sive GwtqyoC. Hic omnes vehementer tuos commentarios qui totam controversiam facile composuissent, desiderant.6) Interim quod mihi videbatur verecunde admonui, Paulum eo loco illud agere ut ministros Dei conferat inter sese, non autem cum Domino, eosque demonstret inter sese cooperarios esse qui Dei sint et Domino pariter omnes serviant Nam et alioqui particulam cvv, si ad Deum referatur, etiam in compositione dativum casum poscere. Hanc sententiam iussus sum ad te referre ut pronuncies verane sit an minus. Quod ubi definiens nulla erit provocatio. 7) 4145. BALDUINUS CALVINO. Pro re familiari luctari coactus, qua carere nequit, pro tempore in urbe retinetur. (Ex editione Calvini pag. 54.) S. Mirarer, mi pater, novum istic de me privilegium ferri, ne, quod omnibus qui abesse volunt licet, liceat mihi, vel si sit necesse. Sed nihili est plebiscitum quando tu autor non es. Vanos illos augures nihil moror quos audio tam confidenter pronunciare de eo quod iis plane esse ignotum video* Alius mihi iudex est qui me et consilia novit mea: is quoque mihi testis est qui non iniquis coniecturis sed veritatis cognitione ducitur. Illud magis me angit quod audiam novum vobis exortum esse Davum *) qui interturbet omnia. Cum his tibi monstris saepe congrediendum est, ut Spartam quam nactus es tuearis: eamque inclinatam in te unum recumbere vides. Sed ne animo frangaris, meministi cui servias. De me quod scribam nihildum certi habeo, idque in causa fuit quod nihil hactenus ad te scrip- 6) Prodierunt a. 1546. 7) Epistolam ad a. 1546 referri posse credimus. M", Octobri 1545 adhuc Argentorati erat (N. 709), Decembri iam Lutetiae redux (N. 738). Imperator Ratisbonam proficiscentem sistit, ubi a. 1546 ineunte colloquium celebrabatur. Per Argentoratum iisse falsus rumor erat. De a. 1547 cogitare non possumus, quum m. Aprili bellum totam Germaniam suspensam teneret, de quo hic nihil. Balduinum autor em certissime agnoscimus. 4145.1) De quonam hic loquatur nos quidem definire non audemus. Calvino fere quotannis cum uno vel altero res erat in consistorio. A. 1546 Petrum Ameaux, a. 1547 Fr. Favre tibi sistimus, de quibus ille queri patuerat. Etiam Hevelingius alterutrum annum proponit.