9:38 siam, denique in infirmos fide. Qui offenderit unum de pusiUis istis, inquit in evangelio Dominus noster, expedit ei ut suspendatur in collum eius mola asinaria, ac demergatur in profundum maris. Scripta certe prophetica et apostolica ex rixis et contentionibus ingentia malorum derivant agmina. Vulgus asserit, et rectissime quidem, contendendo veritatem amitti. Nulla isti necessitate in hanc adducuntur contentionem. Neque enim est quod praetexant veritatis patrocinium, quam nemo nostrum labefactatam, imo salvam magis, incolumem et stabilitam cupit. Nemo illos provocat, nemo laedit, nemo odit aut invidet. Quinimo patienter sufferimus quod omnigenis proscindimur obruimurque conviciis. Appellamur schuermeri, phanatici et furiosi homines, pacis turbatores, sacramentarii et sacramentorum hostes, et quidquid atra suadet evomere bilis. At animat hic nos nostra omnibus piis in hac causa satis cognita innocentia. Dogma ipsum quod in nobis oppugnant, constat bonis et doctis omnibus ex scripturis esse petitum et confirmatum, fideique orthodoxae et catholicae per omnia congruum, dudumque multis vetustiorum et sanctorum patrum testimoniis ornatum. Us vero nonnulli adhuc supersint qui hoc liquido nondum cernunt et pio quodam zdo ad contentiones rapi videantur, videre tamen omnes spero, Ulos istis adeo non excusari, ut tanto gravius delinquant, quanto instant acrius. Certum est enim neminem, vel mediocriter prudentem, nunquam probavisse lites nulla necessitate susceptas. Certe pacem iustam et caritatem sanctam omnibus saeculis omnes probarunt sancti, extra quam sanctissimus Christi apostolus ne pili quidem facit vel praestantissima dona. Et quidem amamus illos nostros antagonistas nir hilominus, et sufferimus perlibenter, orantes perpetuo Dominum pro salute ipsorum: atque adeo nunc hortamur fratres illos nostros ut positis simultatibus, odiis et contentionibus, sicut filii pacis nobiscum coalescant in sancta pace et concordia, ac serio secum expendant, a Iesu Christo Dei filio Domino nostro sacrosandamcoenam esse institutam, ut in ipsa non tantum dona percipia- 3*