49:38 tamen recti et aequi nequaquam prorsus carent. Neque enim aliter possent inter flagitium virtutemque discernere: quorum alterum coercent poenis, alteram commendant, ac suo calculo approbatam praemiis honorant. Naturam opposuit legi scriptae, intelligens scilicet gentibus naturalem iustitiae fulgorem illucere, qui legis vicem suppleat, qua Iudaei erudiuntur, ut sint ipsae sibi lex. 15. Quae ostendunt opus legis scriptum. Hoc est, testificantur esse inscriptum cordibus suis discrimen et iudicium, quo inter aequum et iniquum, honestum et turpe distinguant. Non enim intelligit, insculptum eorum voluntati ut appetant et studiose persequantur, sed quia sic veritatis potentia vincuntur ut non possint non approbare. Cur enim religiones instituunt nisi quia Deum colendum iudicant? Cur scortari et furari pudet, nisi quia utrumque malum censent? Importune ergo ex hoc loco potestas voluntatis nostrae effertur: ac si facultati nostrae subiectam legis observationem diceret Paulus : quum de implendae legis potestate non loquatur, sed de notitia. Nec vero cordis nomen pro sede affectuum, sed tantum pro intellectu capitur, ut alibi: Non dedit Dominus tibi cor ad intelligendum. Item: Stulti homines et tardi corde ad credendum. Praeterea nec ex eo colligendum est, hominibus inesse plenam legis cognitionem, sed quaedam duntaxat iustitiae semina esse indita ipsorum ingenio: qualia sunt quod religiones instituunt omnes peraeque gentes, adulrerium legibus plectunt, et furtum, et homicidium: bonam fidem in commerciis ac contractibus commendant. Sic enim testantur non se latere, Deom colendum esse: adulterium et furtum et homicidium esse mala: probitatem esse laudabilem. Nec interest qualem fingant Deum, aut quot etiam deos fabricent: satis est quod Deum esse intelligunt, et illi honorem cultumque deberi. Non refert an alienae mulieris, et possessionis, et cuiusvis rei cupiditatem permittant: an ad iram odiumque conniveant. Nam quod perpetrare malum esse norunt, neque illis fas erit concupiscere. Attestante conscientia et cogitationibus. Non poterat fortius eos premere quam propriae conscientiae testimonio, quae est instar mille testium. Conscientia benefactorum se sustentant ac consolantur homines: male sibi conscii, intra se torquentur ac cruciantur. Unde illae ethnicorum voces: amplissimum theatrum esse bonam conscientiam: malam vero pessimum carnificem, ac saevius quibuslibet furiis impios exagitare. Est igitur naturalis quaedam legis intelligentia, quae hoc bonum atque expetibile dictet, illud autem detestandum. Observa autem quam erudite describat conscientiam, quum dicit nobis venire in mentem rationes, quibus quod recte factum est defendamus: rursum quae nos flagitiorum accusent ac redarguant. Rationes autem