47:38 tiarum causa eo venerit Christi mater. Itinere diei unius a Capernaum fuisse dissitam ex capite quarto constabit. Vicinitas quoque urbis Bethsaida inde colligi potest, quod triduo postquam in finibus illis Christus fuerat, celebratas in Cana nuptias fuisse evangelista commemorat. Fieri potest ut tertia etiam non procul Hierosolyma, et tamen extra Galilaeam fuerit. Sed hoc quia mihi ignotum, relinquo. Et erat mater Iesu. Probabile est aliquem fuisse ex consanguineis Christi, qui uxorem duxerit. Iesus enim matri tanquam comes hic additur. Quod discipuli simul vocantur, inde colligi potest, quam simplex et frugalis fuerit illi vivendi ratio, quia in commune cum illis vivebat. Sed hoc absurdum videri posset, quod homo non admodum dives nec copiosus (ut patebit ex vini defectu) in Christi gratiam quatuor aut quinque alios invitet. Verum inter inopes facilior est et magis ingenua invitatio: quia dedecus non verentur, quemadmodum divites si minus laute et splendide hospites suos tractent. Priscum enim morem communicationis mutuae pauperes magis retinent. Hoc tamen rursus parum civile videtur, quod convivas suos patitur sponsus in inedia coena vino destitui. Nam parum considerati hominis est, vinum quantum convivis sufficiat non habere. Respondeo nihil hic narrari quod non frequenter accidat, praesertim ubi non est quotidianus vini usus. Deinde contextus ostendit, sub finem convivii coepisse vinum deficere, quum iam ex more saturos esse oporteret. Sic enim loquitur architriclinus: Alii deterius vinum inebriatis apponunt: tu vero hucusque quod optimum erat servasti. Ad haec, non dubito quin hoc totum divina providentia gubernatum fuerit, ut locus esset miraculo. 3. Dicit mater Iesu. Dubitari potest, speretne aliquid ac petat a filio, quum nullum adhuc miraculum ipse edidisset. Et fieri potest ut tale remedium non exspectans, eum admonuerit, ut pia aliqua exhortatione convivis taedium eximeret, ac simul levaret pudorem sponsi. Porro hanc anxiae aojjucafreiac vocem fuisse interpretor. Nam quum videret sancta mulier posse convivium turbari, quod parum se honorifice accipi putantes, qui vocati fuerant, fremerent adversus sponsum, aliquid solatii optavit. Chrysostomus eam muliebri affectu sibi et filio nescio quid favoris captasse suspicatur. Sed haec coniectura nihil rationis habet. Sed cur tam duriter a Christo repellitur? Respondeo, quamvis neque ambitio, neque alius carnis affectus ipsam ageret, in eo tamen peccasse, quod fines suos excessit. Quod sollicita est de aliorum incommodo, et mederi quoquo modo cupit, hoc humanitatis est, ac virtuti dandum: sed interea se ingerendo, Christi gloriam obscurare poterat. Quanquam simul notandum est, Christum non tam eius, quam aliorum