44:38 incognitum quam immaniter saevierint Moabitae et Ammonitae contra Iudaeos, quam fuerint superbi et crudeles. Et haec fuit valde tempestiva consolatio. Poterant enim Iudaei absorberi desperatione, nisi illis oblata fuisset haec promissio. Videbant Moabitas et Ammonitas ardere vesania,, quum tamen nunquam fuissent laesi aut lacessiti: videbant deinde ipsos facere quaestum et lucrum ex cladibus miseri populi. Quid poterant secum reputare fideles? Ecce non tantum impune nos vexarunt impii isti, sed fuit illis lucrosa sua crudelitas et perfidia contra nos: ubi nunc Deus? Si respiceret ecclesiam suam annon se interponeret? ne ergo eiusmodi tentatio animos piorum everteret, propheta hic Deum loquentem inducit, Audivi opprobrium Moab, inquit, audivi contumelias Ammon: nihil me fugit: quanquam non statim ostendo haec venire in rationem coram me, tamen scio et observo quam indigne vos persequuti fuerint Moabitae et Ammonitae: illi tandem sentient me esse custodem vestrae salutis, et vos esse sub meo praesidio. Nunc tenemus consilium prophetae. Iisdem fere verbis utuntur tam Iesaias cap. 16, quam Ieremias cap. 48. Sed duo illi longius prosequuntur hunc sermonem, quem breviter attingit propheta noster: quia videmus etiam hic sermones eius comprehendi brevi summa. Quod autem opprobrium Moab et contumelias filiorum Ammon dicit venisse in memoriam coram Deor spectat in eum finem, ut Iudaei certo statuant ac persuasi sint se non esse reiectos et derelictos, quamvis ad tempus contumeliose tractentur ab impiis. Active autem sumit propheta, opprobrium et contumelias. Postea adiungit, Quibus exprobrarunt populo meo. Hic significat Deus nihil decedere electis, ubi reprobi quasi conspuunt in ipsorum faciem. Nihil enim est quod ingenuos animos gravius vulneret, quam contumelia: non tantum est acerbitatis in centum mortibus quantum in uno probro: praesertim ubi improbi licentiose insultant, et faciunt hoc toto mundo plaudente. Tunc enim obruitur omne discrimen boni et mali: conscientia bona quasi sepelitur. Sed propheta hic significat populum Dei nihil iacturae facere dum ita indigne vexatur a reprobis, et expositus est eorum contumeliae. Tandem subiicit quod dilataverint super terminum ipsorum. Quidam interpretes subaudiunt os: magnificaverunt os suum: et saepe verbum hoc sine adiectione capitur hoc sensu. Verum est: sed hoc loco plenior est syntaxis, quia sequitur D^Da by9 super terminum ipsorum: qua voce significat propheta provocatam fuisse iram Dei petulantia utriusque gentis, quia voluerunt terminos divinitus fixos quasi revellere. Scimus terram Chanaan datam fuisse Iudaeis iure haereditario. Quum divideret Altissimus gentes, inquit Moses (Deut. 32,8), posuit funiculum in Iacob. Hoc quidem verum est, genti-