37:38 iuvit: ut sit sensus, tametsi insulae opera mea viderint et cognoverint, adeo ut iis fuerint pavefactae, tamen turmatim collectae inter se conspirarunt. Quorsum? ut mutuo se cohortarentur ad novos deos fabricandos, magisque ac magis sese in caecitate sua confirmarent. Crimen ergo gentium exaggerat, quum proximo suo unumquemque adiutorem fuisse dicit. Et certe quisquis probe inquiret, hunc reperiet superstitionum omnium esse fontem, quod mutuo consensu homines lucem e coelo sibi oblatam obtenebrant. Tametsi vero Dominus hic expostulat cum idololatris, tamen in Iudaeorum gratiam facit, ne in gentium impietatem declinent: nec se a Deo et recta fide dimoveri patiantur. Producit ergo in medium ingratitudinem gentium, ne eam Iudaei aemulentur, sed in vero Dei cultu permaneant. Hic velut in speculo perspicimus quanta sit hominum pravitas, qui nihil proficiunt in operibus Dei contemplandis : imo pervicaciores redduntur, magisque sese obstinant. Sponte enim caligare, et in media luce palpare, quam Deum sese palam offerentem intueri malunt. Ad caecitatem accedit rabies, qua in Deum efferuntur, et certamen cum ipso suscipere non dubitant, ut superstitiones suas tueantur. Ita ut hoc vitium non idololatria tantum, sed idolomania sit. Hanc insaniam describit Isaias quum ait Sis fortis, age strenue. Sceleratam enim coniurationem hominum significat, qua se mutuo cohortantur, imo inflammant ad idolorum cultum, atque propulsandum timorem Dei quem ex potentia ipsius poterant animo concipere. 7. (Et confirmavit.) Hic versus varie exponitur, et certe habet aliquid obscuritatis : nec Hebraei ipsi in verborum interpretatione consentiunt, Cur tSHn, hic pro fabro lignario tantum accipiatur, non video, quemlibet enim fabrum significat. p^briD vertunt percutientem: ego in nominativo vertere malo. DJJD Incudem vertunt, alii malleum minorem: sed quum interdum vicem alteram significet, expositio ista mihi optime contextui quadrare videtur. Nam significat propheta fabros vicissim tundendo sese mutuo incitare: quoniam in idem opus intenti incalescunt, atque alter alterum impellit et inflammat, ut quod susceperunt citissime perficiant. In summa, pervicaciam idololatrarum describit et insaniam i qua alii aliis inspirant ad resistendum Deo. Hoc vitium unius saeculi non fuisse tam ex hoc loco quam ex omnibus historiis palam est: et hodie ipsi experimur plus quam optandum esset. Videmus ut homines mutua cohortatione sese impellunt ad tuendas superstitiones atque idolorum cultum. Et quo illustrior Dei veritas in medium prodit, eo obstinatius contrarias partes sectantur, ac si ex professo cum Deo bellum gerere in animo esset. Etenim ex quo enituit purior religio, in 3*