32:38 4. (Quia magnus Iehovah.) Designat Deum illum, quem vult laudari, ne gentes pro more in suis erroribus vagentur. Ergo ut totus mundus superstitiones abiiciat, seque conferat ad veram religionem, ostendit unicum Deum omni laude dignum esse. Atque hoc magni interest: quia nisi hoc fraeno se cohibeant homines, quo plus operae impendent ad laudandum Deum, eo magis eum spoliabunt sua gloria. Itaque hic ordo tenendus est, ne temere Dei nomen profanemus: sicuti faciunt increduli, falsos deos ornando quos ipsi fabricarunt. Nomen Elohim, tam de angelis quam de idolis potest accipi, ut Psalmo 95, 3 diximus. Sed ego in sententia quam illic dixi, maneo, comprehendi scilicet omne numen quod est vel censetur: quia Deus per angelos irradiat totum mundum, in illis refulgent deitatis scintillae. Iam homines dum idola fingunt, de nihilo sibi deos comminiscuntur. Docet igitur propheta perperam falli qui vel angelis affingunt immodicam gloriam, vel suis idolis, quae eos abducat a vero et unico Deo. Diserte postea gentium dementiam refutat, quia vanitas sit ac nihilum quidquid Deum appellant. Nam id Hebraeis valet nomen DvvX quod contemptim ad idola transfertur. Summa est, quia nonnisi in uno mundi opifice vera est ac solida deitas, frivolas esse et stultas religiones quae purum eius cultum corrumpunt. Quaeritur tamen an censeri nihilum aut vanitas debeant angeli: quia multi in eis decepti sunt, putantes deos esse. Respondeo, angelis fieri iniuriam dum in eos transfertur Dei maiestas: neque tamen ideo redigi in nihilum eorum naturam, sed quidquid imaginarium illis affingitur, nihilum esse. Quanquam de crassis gentium erroribus hic tantum agitur quae sibi deos audacter imaginatae sunt. Antequam vero earum commenta propheta refelleret, prudenter dixit Deum esse magnum et laudabilem: hoc est, sic excellere ut facile infinitas gloriae eius quidquid de suis idolis somnient homines absorbeat. Notanda est etiam prophetae fiducia, ubi neglecto mortalium omnium consensu, veri Dei gloriam strenue asserit. Magnum tunc et arduum certamen erat veris Dei cultoribus contra tantam turbam et congeriem superstitionum qua refertus erat totus mundus. Verus enim Deus in Iudaea, quasi in obscuro recessu, latebat. Iupiter ubique erat celeberrimus, tota Asia, Europa et Africa personabat eius nomen. Quum unaquaeque regio peculiares haberet deos, alibi tamen quoque famam obtinebant: solus verus Deus honore suo carebat. Tametsi ergo conspiraverat totus mundus in mendacia, propheta hic ex alto despicit quid sentiant vel suis suffragiis probent cuncti mortales : quia eorum vanitas nihil derogat unius Dei gloriae. CTnde sequitur, perverse ex multitudinis consensu fieri de religione iudicium: quia si vel hominum 3*